A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

178 favent, a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesia­sticis sententiis, censuris et poenis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, auctoritate Nostra Apostolica praesentium vi quo cum externis sodalitatis praesidiis tutela quoque et gratia de superis con­gruat, SANCTUM FRANCISCUM XAVER1UM coelestem eidem Patronum eligi­mus, damus, eique volumus omnes honorificentias tribui coelestibus Patronis compe­tentes, huiusque diem festum, ut ad amplificandam ipsius celebritatem humanae quoque observantiae ampliorisque lithurgiae accessione desit ad ritum duplicem maiorem, servatis Rubricis, apud universam Ecclesiam provehimus. Est huic caeliti cum opere „Fidei propagandae“ ratio quaedam singularis et propria. Etenim quum vitam Franciscus ageret tanto animum studio talique cum eventu ad imbuendos christiana veritate populos appulit ut instrumentum Numinis electum in eo revivi­scere, non secus atque in ipsis Apostolis videretur. Quapropter spes Nos bona tenet coetum hunc nobilissimum maiora in dies incrementa, deprecante Francisco, fore suscepturum, atque etiam ubertate fructuum, numero Sodalium, omniumque qui stipem conferant liberalitate ac diligentia eo deventurum brevi, ut hanc eminentem atque apparentem rem praestet, sicut a Christo est Ecclesia condita, in qua salus omni credenti paretur, ita Sodalitatem „Fidei Propagandae“ esse divino consilio excitatam ut nondum credenti Evangelii lumen affulgeat. Quam quidem ad rem multum procul dubio proficient catholicorum voluntates, etsi disiuncte ac privatim liberales se praebebunt ad munera: verum nihil erit ad utilitatem praestantius quam si decuriati catholici viri conferant, quemadmodum est prudentia summa provisum. Scilicet, quae minus inter se vires cohaerent, minus valent ad causam : valent vero quamplurimum coniuncta et colligata ordine studia. Illas recte facere dicemus: ista etiam rite. Servator autem et instaurator humani generis Christus, cuius sanctissimo propagando nomini coetus incumbit, tegat gratia praesidioque opus; qui enim non auro vel argento, sed pretioso Filii Dei sanguine redempti vivimus, divinam in primis opem contendere cum magna prece debemus. Haec mandamus, praecipimus, decernentes praesentes litteras firmas, validas efficaces existere ac fore suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, iliisque ad quos spectat et in futu­rum spectabit in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari ac definiri debere et irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium litterarum tran­sumptis etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae praemunitis eadem prorsus adhibeatur fides quae adhiberetur ipsis praesentibus si forent exhibitae vel ostensae. — Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die XXV Martii MCM1V Pontificatus Nostri Anno Primo. — Alois. Card. Macchi. — Concordat cum orginali. — Lugd., die 8 mensis Maii 1904. — f Petrus Card. Coullié, Arch. Lugd. et Vienn. Gallia- rum Primas. Jaurini, die 15-a Julii 1904.

Next

/
Oldalképek
Tartalom