A Győri Püspökség Körlevelei, 1904
Tartalomjegyzék
Nr. 3457 Nuntius Apostolicus Granito di Belmonte. fugit quanta sit amplitudo et moles, idcirco motu proprio, certa scienta et matura deliberatione decernimus et perficienda mandamus quae sequuntur. I. Consilium, sive, ut aiunt, Commissionem Pontificiam constituimus, quam penes erit totius negotii moderatio et cura, eaque constabit ex nonnullis S. R. E. Cardinalibus, a Pontifice nominatim designandis. II. Huic Consilio ipse Pontifex praeerit, et Pontifice absente, Cardinalis decanus inter adstantes. III. Erunt praeterea iusto numero Consultores, quos Patres Cardinales e viris canonici iuris ac theologiae peritissimis eligent, Pontifice probante. IV. Volumus autem universum episcopatum, iuxta normas opportune tradendas, in gravissimum hoc opus conspirare atque concurrere. V. Ubi fuerit constituta ratio in huiusmodi studio sectanda, Consultores materiam parabunt suamque de ipsa sententiam in conventibus edent, praeside illo, cui Pontifex mandaverit Consilii Cardinalium esse ab actis. In eorum deinde studia et sententias PP. Cardinales matura deliberatione inquirent. Omnia denique ad Pontificem deferentur, legitima approbatione munienda. Quae per has Litteras a Nobis decreta sunt, ea rata et firma volumus, contrariis quibusvis etiam speciali aut specialissima mentione dignis minime obstantibus. Datum Romae apud S. Petrum XIV. Cal. April, die festo S. Iosephi, Sponsi B. M. V., MDCCCCIV. Pontificatus Nostri anno primo. PIUS PP. X. Jaurini, die io-a Junii 1904. 160 Litteras gratiosissimas Celsissimi ac Rssmi D. Januarii Granito Pignatelli ex principibus di Belmonte, quibus benignissime insinuat Se munus nuntii apostolici penes Caes. et Regiam Apostolicam Maiestatem suscepisse, infra communico Ven. Clero dioecesano : Illmo ac Rmo Domino Dno Nicolao e Comitibus Széchényi Episcopo Jaurinensi, Jaurini. Ulme ac Revme Domine! Sanctissimi Domini Nostri Pii Papae X benignitate ac gratia Nuntii Apostolici munus apud Serenissimum Austriae Imperatorem et Hungáriáé Regem Apostolicum mihi commissum fuit, et ipsius Summi Pontificis litteras, quibus tale gravissimum munus mihi concreditur, eidem Maiestati Suae hesterna die solemniter exhibui. Dum haec Tibi nota facere festino, in ipso officii mei initio ad inclitos et venerabiles Imperii Austriaci et Regni Hungarici Antistites devotissimae observantiae et obsequii mei sensus ex corde manifestare conveniens duco. Gravissimis temporum angustiis, quibus acerbissime premimur, in testimoniis quamplurimis, quae, de pietate, apostolico zelo, prudentia ac erga Sanctam Sedem venerationis cultu praeclarissimorum Praesulum, nec non de populi fidelis eorum curis commissi religionis amore et studio, publice annuntiantur, summopere laetus sum. Quae omnia dum animum suavissima consolatione afficiunt, magnam mihi praebent sperandi rationem, fore ut modo inceptum officium, viribus unitis, iustis 1