A Győri Püspökség Körlevelei, 1904

Tartalomjegyzék

158 Nr. 3456. Litterae apo- stolicae de Ecclesiae legibus in unum redigeneis. Ilimé ac Rme Domine! Pergratum mihi est Amplitudini Tuae mittere Lit­teras, quas Beatissimus Pater nuper Motu proprio edidit de Ecclesiae legibus in unum redigendis. Ad normam autem tertiae ipsarum paragraphi, inter Consultores a Patribus Cardinalibus, Pontifice probante, hi, Romae commorantes, adnumerati sunt, quibus alii postea adiungentur: Albertus Pillet, Alexius Lepicier, Aloisius Veccia, Alphonsus Eschbach, Bernardinus Klumpeb, Caietanus De Lai, Carolus Lombardi, Franciscus Xav. Wernz, Guillelmus Sebastianelli, Guillelmus Van Rossum, Laurentius Janssens, Maurus Kaiser, Petrus Amengadius Valen- zuela, Philippus Gi usti ni, Pius de Langogne, Thomas Esser, Vincent. Fernandez Y Villa. Cum autem, ut in quarta paragrapho edicitur, ea Sanctitatis Suae mens sit, ut universus episcopatus in gravissimum hoc opus, puod totius catholicae Ecclesiae bonum utilitatemque summopere spectat, concurrat atque conspiret, idcirco Beatis­simus Pater mandat, ut singuli Archiepiscopi, auditis Suffraganeis suis aliisque, si qui sint, Ordinariis qui Synodo Provinciali interessé deberent, quamprimum, idest non ultra quatuor menses a receptis his Litteris, huic Sanctae Sedi paucis referant, an et quaenam in vigenti iure canonico, sua eorumque sententia, immutatione vel emendatione aliqua prae ceteris indigeant. Insuper Summus Pontifex singularum nationum Episcopis facultatem tribuit ut unum vel alium virum, sacrorum canonum ac theologiae scientia praestantem, ab eisdem Episcopis electum, atque ipsorum sumptibus alendum, Romam mittant, qui Consultorum coetui adscribi possit. Quod si eis magis libuerit, poterunt item Epi­scopi singularum nationum unum ex illis designare, qui iam a Patribus Cardinalibus Consultores, ut supra, electi sint, eique sua desideria transmittere cum Consultorum coetu communicanda; vel etiam aliquem e sua natione nominare, qui, licet extra Urbem commorans, per epistolas Consultoribus adiutricem operam aliqua ratione praestet. Ut igitur huiusmodi Beatissimi Patris iussa perficiantur, singuli Archiepi­scopi consilia conferant tum primum cum suis Suffraganeis aliisque Ordinariis, si qui sint, qui Concilio Provinciali interessé deberent, tum postea cum ceteris Archiepi- scopis eiusdem nationis, ut quam citius Sancta Sedes certior reddatur quid hac de re communi consensu statutum fuerit. Dum haec Tibi nuntio, interim praecipuae erga Te existimationis meae sensus testor, meque profiteor — Amplitudini Tuae — Romae die 25. Martii 1904. — Addictissimum R. Card. Merry dei Val. PIUS PP. X. Motu proprio de Ecclesiae legibus in unum redigendis. Arduum sane munus universae Ecclesiae regendae ubi primum, arcano divinae Providentiae consilio, suscepimus, praecipua Nobis mens fuit et quasi lex constituta, quantum sinerent vires, instaurare omnia in Christo. Hanc voluntatem vel primis encyclicis Litteris ad catholici orbis Antistites datis patefecimus; ad hanc veluti

Next

/
Oldalképek
Tartalom