A Győri Püspökség Körlevelei, 1903

Tartalomjegyzék

I3Ó Nr. 5753. Dogmatis de Immaculata conceptione B. M. V. pro­mulgati quin­quagenarium Jubilaeum. Urbis et orbis. Adventante anno quinquagesimo ab auspicatissima die 8. Decembris anni 1854. qua in maximo templo Vaticano de Immaculata Conceptione Beatae Mariae Virginis dogmatica definito a S. M. Pio Papa IX. solemniter pro- nunciata fuit, ut huiusce iubilaei cursus in gloriam divini nominis, in eiusdem Dei­parae Virginis honorem atque in fidei et pietatis incrementum verteret, Leo Papa XIII. nuper vita functus et felicis recordationis, Commissionem ex quibusdam Emis Patribus Cardinalibus compositam instituit, quae Fidelium cuiusque ordinis et coetus studia et opera ad hunc specialem finem dirigendo et provehendo prospiceret. Nunc vero haec Sacrorum Purpuratorum Commissio sub novis faustisque auspiciis Sanctae Matris Ecclesiae caelesti Sponso et Capiti perenniter iunctae et post brevem viduitatis luctum altero visibili sponso et capite iucunde decoratae com­munia complurium Pastorum et Fidelium vota humilesque preces Apostolicae Sedi reverenter porrexit. Quas a subscripto Sacrae Rituum Congregationis Secretario re­latas, Sanctissimus Dominus Noster Pius Papa X. pro eo quo erga Deiparam Vir­ginem studio et amore flagrat, benignissime excipiens indulsit ut decurrente anno a proximo die festo Immaculatae Conceptionis B. M. V. computando, die octava cuiusque mensis, vel iustis de causis, Dominica eam immediate sequenti in Eccle­siis aut Oratoriis ubi approbante loci Ordinario, quaedam exercitia pietatis fiant in honorem B. Mariae Virginis Immaculatae praeparatoria quinquagenariis solemniis enunciatae dogmaticae definitionis, unica Missa votiva sive cum cantu sive lecta, de ipsius Sanctissimae Virginis Immaculata Conceptione celebrari valeat cum eis­dem privilegiis quae competunt Missae votivae solemni pro re gravi et publica Ecclesiae causa iuxta decretum n. 3922. De Missis votivis 30. Iunii 1896. §. II. quaeque concessa fuerunt Missae votivae de S. Corde lesu pro prima feria sexta uniuscuiusque mensis ad normam Decreti n. 3712. Urbis et Orbis 28. Iunii 1889. et subsequendum declarationum : ita ut huiusmodi Missa dicatur cum Gloria et Credo et unica Oratione, et dummodo non occurrat festum duplex primae classis aut Dominica item primae classis, aliquod festum eiusdem B. Mariae Virginis, Feria, Vigilia aut Octava ex privilegiatis: in quibus solummodo commemoratio fieri po­terit per Orationem Missae votivae post Orationem Missae de die, sub unica conclusione. Insuper eadem Sanctitas Sua supplici postulationi plene cumulateque satis­faciens hoc etiam liberaliter concessit, ut in praefatis Ecclesiis aut Oratoriis, prae­ter memoratam Missam votivam qualibet die octava mensis vel Dominica proxime sequenti indultam, ceteris Missis tunc addi possit commemoratio Immaculatae Con­ceptionis B. Mariae Virginis ad instar Festi duplicis simplificati: servatis tamen in omnibus Rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Die 14. Augusti 1903. Marius Card. Mocenni. f D. Panici Archiep. Laodicen. S. R. C. Secretarius. Datum Jaurini die 15-a Octobris anni 1903. Nicolaus m. p., Episeopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom