A Győri Püspökség Körlevelei, 1903

Tartalomjegyzék

129 XVI. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS PRIMATIBUS ARCH1EPISCOPIS EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS PIUS PP. X. t , ' Venerabiles Fratres Salutem et Apostolicam Benedictionem! E supremi apostolatus cathedra, ad quam, consilio Dei inscrutabili, evecti fuimus, vobis primum eloquuturos, nihil attinet commemorare quibus Nos lacrymis magnisque precibus formidolosum hoc Pontificatus onus depellere a Nobis conati simus. Videmur equidem Nobis, etsi omnino meritis impares, convertere in rem Nostram posse quae Anselmus> vir sanctissimus, querebatur quum, adversans et repugnans, coactus est honorem episcopatus suscipere. Etinem quae ille moeroris indicia pro se afferebat, eadem et Nobis proferre licet, ut ostendamus quo animo, qua voluntate Christi gregis pascendi gravissimum officii munus exceperimus. Testantur, sic ille1, lacrymae meae et voces et rugitus a gemitu cordis mei, quales nunquam de me, ullo dolore, me­mini exiisse ante diem illam, in qua sors illa gravis arcliiepiscopatus Cantuariae visa est super me cecidisse. Quod ignorare nequiverunt illi qui, ea die, vultum meum inspexerunt . . . Ego magis mortuo quam viventi colore similis, stupore et dolore pallebam. Huic autem de me electioni, imo violentiae, hactenus, quan­tum potui, servata veritate, reluctatus sum. Sed i am, velim nolim, cogor fateri quia quotidie indicia Dei magis ac magis conatui meo resistunt, ut nullo modo videam me ea posse fugere. Unde i am, non tam hominum quam Dei, contra quam non est prudentia, victus violentia, hoc solo intelligo me uti debere con­silio, ut, postquam oravi quantum potui, et conatus sum ut, si possibile esset, calix iste transiret a me ne biberem illum . . . meum sensum et voluntatem postponens, me sensui et voluntati Dei penitus committam. Nec plane repugnandi causae, multae et maximae, defuerunt Nobis. Prae­terquam enim quod honore pontificatus, ob tenuitatem Nostram, nullo pacto Nos dignaremur; quem non moveret ei se successorem designari, qui, cum ecclesiam sex fere ac viginti annos sapientissime rexisset, tanta valuit alacritate ingenii, tanto vir­tutum omnium splendore, ut vel adversarios in sui admirationem traduxerit et me­moriam sui nominis factis praeclarissimis consecrarit? — Dein, ut praetereamus cetera, terrebat Nos, quam quod maxime, ea quae modo est humani generis conditio afflictissima. Quem enim lateat, consociationem hominum gravissimo nunc, supra praeteritas aetates, atque intimo urgeri morbo; qui in dies ingravescens eamque 1 Epp. 1. Ili, ep. I. Nr. 5752. Sanctissimi Domini Nostri Divina Providentia Pii Papae X. Epistola Encyclica.

Next

/
Oldalképek
Tartalom