A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

s II. Die 20-a Februarii an. curr. inchoavit SS. Dominus Noster, Papa Leo XIII. Pontificatus sui annum vicesimum quintum. Iure merito propterea magnus in toto orbe terrarum est apud Catholicos iubilus. Rarissima enim est divinae Providentiae haec gratia, ut in Cathedra S. Petri Romana sedens universamque Ecclesiam guber­nans Summus Sacerdos assequatur annos B. Petri, qui teste S. Hieronymo Ecclesiae Romanae per 25 annos praefuit.1 Ob raritatem eventus huius, licet erronee, invaluit tamen opinio in coro­natione novi Pontificis Summi ad eumdem ritualiter dici: AJon videbis annos Petri. Hoc tamen nullatenus obtinet, seu ad ritum coronationis nequaquam pertinet. Privati homines hoc dixerunt, quia in serie Romanorum Pontificum diu non est inventus, qui hanc gratiam obtinuisset. Benedictus enim XIII., antea Petrus de Luna, Diaconus. Cardinalis S. Mariae in Cosmedin, qui nomen Pontificis ab anno 1394. per 28 annos usurpavit, ex albo eorum ceu pseudopapa expunctus est. Hac gloria frui primum licuit immediato antecessori moderni Pontificis Leonis XIII., piae sci. memoriae et circa Ecclesiam optime merito Pio IX-o, qui annos B. Petri plane superavit, cum 32 annis rexerit gubernaveritque navem Petri in procelloso pelago huius mundi adeo iactatam. Modo vero confidentialiter speramus, quia constanter oramus: »Dominus conservet, vivificet, Beatum faciat Leonem XIII. Papam in hac terra«, eum futuro anno consequuturum annos primi Papae B. Petri et novissimi Pii IX-i. Futuro anno celebrabit SS. Dominus Noster, Leo XIH. triplex plane iubi- laeum. Primo complebit 25-um annum Pontificatus sui, electus enim est die 20-a Februarii a. 1878. in Papam Porro, cum anno 1843. nominatus est Nuntius Belgensis, simul eiusdem anni die 27-a Januarii praeconisatus est per Gregorium XVI. Archi- Episcopus Damietaensis et per Cardinalem Status Lambruschini in praesentia Legati Belgensis consecratus est, ergo ante 60 annos, quapropter celebraturus huius con­secrationis iubilaeum adamantinum. Anno vero 1853. creatus est Cardinalis, ante quinquaginta igitur annos. Cardinalis quidem esse ante 25 annos cessavit, memoria eius permanet tamen semper grata. Praesules devoti fidelesque pii hunc annum desiderabilem patienter exspe­ctare nescii iam praevie exuttant, praeparant atque excitant corda ad Papale per­sonale hoc iubilaeum digne celebrandum. Hungaricae ergo Hierarchiáé, S. Principes, Cardinales, Archi-Episcopi, Sacerdotes Summi aurei Doctoresque praescribunt Mis­sam solemnem, ut in anniversario electionis Pontificis in Cathedralibus Ecclesiis fieri solet, in omnibus parochialibus, filialibusque Ecclesiis, provocant ad sacras Nr. 530. De Jubilaeo papali. 1 De Script Eccl. c. I.

Next

/
Oldalképek
Tartalom