A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

47 maxime a culpa; quum haec Spiritui Sancto, peculiari quodam nomine, accidat in- iuriosior. Quanticumque enim sumus, tanti sumus ex bonitate divina; quae eidem Spiritui praesertim adscribitur: hunc benigne sibi facientem is offendit qui peccat, quique ipsis eius abusus muneribus et bonitati confisus, quotidie magis insolescit. Ad haec, quum veritatis ille sit Spiritus, si quis ex infirmitate aut inscitia deliquerit, forsitan excusationis aliquid apud Deum habeat; at qui per malitiam veritati repu­gnet ab eaque se avertat, in Spiritum Sanctum peccat gravissime. Quod quidem aetate nostra increbruit adeo, ut deterrima ea tempore advenisse videantur a Paulo praenunciata, quibus hominis iustissimo Dei iudicio obcaecati, falsa pro veris habituri sint, et huius mundi principi, qui mendax est et mendacii pater, tamquam verita­tis magistro credituri: Mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio:1 in novissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum.2 — Quoniam vero Spiritus Sanctus in nobis, ut supra monuimus, quasi suo quodam in templo habitat, suadendum est illud Apostoli: Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis.3 Idque ipsum non satis est indio-na omnia defudere, sed omni virtutum laude Christianus homo nitere debet, ut hospiti tam magno tamque benigno placeat, castimonia in primis et san­ctitudine; casta enim et sancta addecent templum. Hinc idem Apostolus: Nescitis quia templum Dei estis, et Spiritus Dei habitat in vobis? Si quis autem templum Dei violaverit, disperdet illum Deus: templum enim Dei sanctum est, quod estis vos:* formidolosae eae quidem, sed perquam iustae minae. Postremo, Spiritum Sanctum exorari et obsecrari oportet, quippe cuius praesidio adiumentisque nemo unus non egeat maxime. Ut enim quisque est inops consilii, viribus infirmus, aerumnis pressus, pronus in vetitum, ita ad eum confugere debet cjui luminis, fortitudinis, consolationis, sanctitatis fons patet perennis. Atque illa homini in primis necessaria, admissorum venia, ab eo potissimum expetenda est: Spiritus Sancti proprium est quod sit donum Patris et Filii; remissio autem peccatorum fit per Spiritum Sanctum, tamquam per donum Dei3: de quo Spiritu apertius habetur in ordine rituali: Ipse est remissio omnium peccatorum} — Quanam vero ratione sit exorandus, peracte docet Ecclesia, quae supplex eum compellat et obtestatur suavissimis quibusque nominibus: Veni pater pauperum, veni dator munerum, veni lumen cordium: consolator optime, dulcis hospes animae, dulce refrigerium: eumdemque enixe implorat ut eluat, ut sanet, ut irriget mentes atque corda, detque confidentibus et virtutis meritum et salutis exitum et perenne guudium. Nec dubitare ullo pacto licet an huiusmodi preces auditurus ille sit, quo auctore scriptum legimus: Ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilis.* Demum hoc est fidenter assidueque supplicandum, ut nos quotidie magis et luce sua illustret et caritatis suae quasi facibus incendat; sic enim fide et amore freti acriter enitamur ad praemia sempiterna, quoniam ipse est pignus hereditatis nostrae7. Habetis, Venerabiles Fratres, quae ad fovendum Spiritus Sancti cultum monendo hortandoque placuit edicere: minimeque dubitamus, quin ope praesertim 1 II Thess. II, 10. — ! I. Tim. IV, I. — 3 Eph. IV, 30. — 4 I. Cor. III, 17, >7 — 5 Summ. th. 3a, q. III. a. 8. ad 3m. — 6 In Miss. com. fer. III. post Pent. — 7 Rom. VIII, 26. - 8 Eph. I, 14.

Next

/
Oldalképek
Tartalom