A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

13 sumus Illo agente etiam Buda revindicata post 146 annorum servitutem. Succes­sores eius continuarunt erga gentem nostram magnanimitatem. Clemens XI. post urbis Temesensis felicem recuperationem gladium benedictum et pileum heroum Eugenio Turcaram e Hungária exterminatori transmisit, quae ei hic Jaurini in Eccle­sia cathedrali die 8-a Novembris anno D. 1716. tradita fuerunt per Stephanum Kontor Vicarium Eppalem. Tempore Josephi II. occasione belli Turcici referunt ephemerides »Magyar Kurir« (1788. nro 57.) Tergestum pontificias naves immani frugum copia onustas appulisse, quam mittens Pontifex Pius VI. in Croatia stativanti militi destinaverat. Subsidiorum pontificiorum calculum specialius inierunt anno 1789. germanica folia, in quorum contextu annuntiatum est, inde a Pio S. V. ordiendo usque Clementem XI., seu ab anno 1566—1700 triginta duos milliones r flor, per diversos Pontifi­ces in sublevamen unice armorum contra Tureas ea intercapedine levatorum regibus Hungáriáé subministratos fuisse. Pars moenium munitionis Jaurinensis etiam pecu­nia pontificia aedificata fuit. Gregorius XVI., Pius IX., Leo XIII, quid et quanta in bonum gentis nostrae fecerint, viva memoria adhuc in mentibus gerimus. Non oportet ea hic enarrare. Quando ergo nos obulos S Petri SS. Domino Nostro offeri­mus, vix ac ne vix quidem interusurium magnorum capitalium patriae nostrae sacra­torum Eidem persolvimus. Si alicubi occasio se obtulerit haec vel similia ad pieta­tem filialem erga S Sedem fovendam populo in ecclesiis vel scholis exponendi, S. Curiones eam arripere non negligant et vicem pro vice reddere corda subdito­rum inflammare satagant. Jaurini, die 21-a Februarii 1902. Placuit Summo Imperatori Deo die 3-a Februarii an. curr., hora 4 a matu­tina post certamina fortiter gesta, plurimosque cum successu exantlatos labores ex arena in pace dimittere strenuum suum athletam, Ulmum ac Rmum D. Andreám Póda de Pódafa, Suae Sanctitatis Summi Pontificis Praelatum Domesticum, Abbatem S. Georgii Mii. et Mart. de Ajak, Coll. Eccl. Sopr. Lectorem et Canonicum, Distr. Sopr. V.-A.-Diaconum, per eundemque Distr Scholarum elem. Inspectorem, L. R. Civ. Sopr. ad S. Michaelem et S. Spiritum Parochum, ad R. Gymn. maj. cathol. Sopr. in re relig. et morum et ad Unionem Cathol. Docentium regionis Soproniensis Comissarium Eppalem, Conventus Monialium Ord. S. Ursulae Sopr. Scholarum item et R. cath. Praeparandiae pueli, in eodem Conventu Directorem et Comissarium Eppalem, Conventus Cath. Sopr. Vice-Praesidem, Unionis Catholicorum et Con- fraternitatis Cath. Sopr. Praesidem. Vir hic de domo Dei optime sane meritus natus est die 11-a Decembris an. Domini 1840. in Felső-Szeli, oppido Comitatus Posoniensis; gymnasialia, theo- logicaque sua studia partim Posonii, partim Jaurini absolvit, dieque 31-a Julii an. 1864. in presbyterum per Joannem Simor tum Eppum Jaurinensem ordinatus et in curam animarum missus in vinea Domini diversis in locis ceu c< operator et admi­nistrator in Lorettom desudavit, dum anno 1871. felix astrum illum Sopronium de­Nr. 531. Obitus Illmi ac Rmi D. Andreae Póda de Pódafa.

Next

/
Oldalképek
Tartalom