A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

129 XV. SACRA CONGREGATIO EPISCOPORUM ET REGULARIUM. Deeretum. Perpensis temporum adiunctis, attentisque peculiaribus casibus, qui ad S. Sedem haud raro deferuntur, nec non postulatis sacrorum Antistitum, visum est huic S. Congregationi Eminentissimorum ac Revendissimorum Patrum S. R. E. Cardina­lium negociis et consultationibus Episcoporum et Regularium praepositae non esse ulterius cunctandum super quaestione iampridem proposita: an scilicet et quomodo expediat praescribere, ut in sanctimonialium monasteriis, in quibus solemnia vota nuncupantur, praemittantur solemnibus vota simplicia ad certum tempus duratura Re itaque mature perpensa ac discussa, in conventu plenario babito in aedibus Vaticanis die 14. Martii 1902. praefati Emi ac Rmi Patres S. R. E. Cardinales censuerunt: supplicandum esse SSino Domino Nostro Leoni Divina Providentia PP. XIII. ut ad moniales votorum solemnium extendere dignaretur, iuxta congruum modum, ea quae salubriter constituta fuerunt a fel. rec. Pio PP. IX. pro religiosis virorum familiis, per encyclicas litteras S. Congregationis super Statu Regularium, incip. Neminem latet, datas die 19. Martii 1857, et per litteras sub Annulo Pisca­toris. incip. Ad universalis Ecclesiae regimen, datas die 7. Februarii 1862, cum subsequutis respective declarationibus. Porro Sanctitas Sua, in Audientia habita ab infrascripto Cardinali prae­dictae S. Congregationis Praefecto die 3. Maii 1902, audita de praemissis relatione, sententiam praelaudatorum Patrum Cardinalium probavit, mandavitque per huiusmet S. Congregationis decretum edici praescriptionum capita, quae infra scripta sunt, perpetuo inviolateque servanda: I. In omnibus et singulis sanctimonialium monasteriis cuiuscumque Ordinis seu Instituti, in quibus vota solemnia emittuntur, peracta probatione et novitiatu ad praescriptum S. Concilii Tridentini, Constitutionum Apostolicarum et legum Ordinis seu Instituti a S. Sede approbatarum, novitiae vota simplicia emittant, postquam expleverint aetatem annorum sexdecim ab eodem Concilio Tridentino statutam vel aliam maiorem, quae forsan a constitutionibus proprii Ordinis vel Instituti a S. Sede approbatis requiratur. II. Huiusmodi professae post expletum triennium a die, quo vota simplicia emiserint, computandum, si dignae reperiantur, ad professionem votorum solemnium admittantur : sublata cuilibet potestate hac super re dispensandi, ite nempe ut si qua, non exacto integro triennio, ad professionem solemnem, quacumque ex causa admitteretur, professio ipsa irrita prorsus foret ac nullius effectus. III. Firma tamen in suo quaeque robore manere declarantur indulta a S. Sede iam impertita, quorum vi, nonnullis in locis seu Institutis, professio votorum simplicium ad longius tempus emitti possit. Nr. 3306, De votis simplicibus, votis solemnibus a Monialibus prae­mittendis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom