A Győri Püspökség Körlevelei, 1902
Tartalomjegyzék
9i ut ullis certis criminibus infuscari potuerit; nihil civilium statuta legum, quibus naturale ius honestam quampiam ob caussam coeundi sancitur; nihil memor gratia populi, referentis iis accepta cum magna doctrinarum et artium atque ipsius agrorum culturae incrementa, tum instituta effusissimae in aerumnosam plebem beneficentiae. Ita populares viros foeminasque complures, qui domesticis spretis voluptatibus, ut iuventam ingenium vires animam denique suam bono communi devoverent, sponte ac voluntate pacificas inierant sodalitates, in tanta copia libértatis vidimus tamen, sicut nocentium contaminatos greges, abire excedere iussos. At vero mirum non est, ita mulcari male filios pientissimos, quando non lenius agitur cum Patre, hoc est cum Capite ipso catholici nominis, Pontifice Romano. Compertas omnibus res loquimur; scilicet ut deturbatus de civili principatu Pontifex, alieni esse arbitrii coeperit, contra quam pertinens ad omnes gentes Apostoliéi ministerii perfunctio postulat; utque premente dominatu hostili, coactus Romae in Urbe sua continere se in suis aedibus, iniusta indignaque rerum conditione utatur: idque postquam ad ludibrium spopondissent, tutam ipsius et dignitatem et libertatem fore. Novimus ipsi quibus quantisque impedimentis praepediatur opera Sedis Apostolicae, cuius ad minuendam maiestatem ipsa eius consilia perverse interpretari placet. Quo- tidieque illud magis emergit, eo civilem eversum esse principatum, ut expeditior via esset ad sacram Pontificum evertendam potestatem : quod ceteroquin, missis ambagibus, profiteri qui auctores principesque facinoris fuerant, non dubitarunt. Id vero contra rem non modo publicam sed socialem quoque esse factum, ex iis quae sequuta sunt, liquet; siquidem natura fit, ut coniecta in religionem tela, in humanam recidant societatem. Nam Deus, sicut hominem ad societatem finxit et conformavit, ita providentissimo consilio condidit Ecclesiam, sublimemque locavit, quemadmodum Scriptura loquitur, in monte Sion ; unde latissime elucens, multiplices promoveret vires, humanae insitas societati, eamque, caelestium praescriptionum ope, ad consentaneam perfectionem adduceret. Quapropter, si ab Ecclesia cuius virtute magnam partem viget, societas humana secesserit, declinet sane aut ruat necesse est; quippe iis disiunctis rebus, quas Deus voluerit coniunctas. Haec Nos quidem, tametsi numquam per occasionem praetermisimus, rursus in hoc tempore opportunum censuimus admonendo urgere. Ex quo utinam cum capere fructum liceat, ut et nostri, communis utilitatis caussa, instituant rectius contendere et animosius; et alieni intelligant, quam sit iniustum maternam Ecclesiae caritatem ac praeclaram in humanum genus beneficentiam odio malefactisque rependere. Ceterum, sit sane formidolosa imago, quam adumbravimus, horum temporum: non tamen remittendum de spe fiduciaque est, providentissimum Deum tempestivam nobis victoriam aliquando daturum. Nos enimvero dolemus intime, neutiquam timemus Ecclesiae, natae ad vexationes tolerandas, ut initio diximus. Ipsam si Deus vexari exercerique sinit, primum ob eam caussam sinit, ut probet limetque virtutem bonorum; deinde praesentiam auxilii sui demonstrat, per novas nec opinatas vias sospitans ab hostium conspiratione Ecclesiam et producens. Constat undevicenorum saeculorum experimento, procellas in ipsam tumultuosiores quam perniciosiores solere exsistere.