A Győri Püspökség Körlevelei, 1902

Tartalomjegyzék

85 quod nova commenta germanam notionem principatus, praepostera eidem tributa origine, adulterarunt. Etenim si est ut auctoritas principum non a Deo, supremo aeternoque omnis potestatis fonte, verum a populorum consensu suffragiisque oriatur, continuo illud ipsa deperdit quod unum eam religiosissime commendet civibus, abitque in facticium quoddam imperandi genus, tam instabili et lubrico nixum funda­mento, quam est mutabilis hominum voluntas. Ex quo illud apparet effici in legibus, ut plerumque victricem quidem sententiam politicarum partium, numero anteceden­tium, minime vero scriptum rationem referant, uti par est. Ob eamque ipsam caussam cernere licet, foveri appetitiones proiectas multitudinis; dari frenos popula­ribus cupiditatibus, ipsa negotia pacemque civium interpellantibus; eos autem multa cum vi atque etiam caede inhiberi, quotiescumque sit ad extremum casum res adducta­Similiter, ubi a communi iure gentium exsularunt christiana praescripta» quorum mira vis est ad devinciendas invicem et quasi conglobandas universas in unam veluti familiam, paullatim instituerunt nationes sua quaeque immoderate quae­rere, aliena aemulari, atque inter se si minus infestum animum gerere, at certe suspiciosum. Quare in suis eas coeptis non magnopere celsa honestatis iustitiaeque forma movet; nec sua quidquam interessé putant, contra vim potentium humiles defendere: sed totae cum sint in amplificandis sine modo opibus suis, unice quod opportunum atque utile sibi fore censuerint, id maturant exsequi: siquidem per­suasum habent, facinore patrato feliciter, qui se reducturus sit ad officium, fore neminem His igitur iudicandi normis, supremam legem rerum humanarum statuunt vim esse: eamque ob caussam certatim intenditur undique militaris instrumenti im­manitas; unde eiusmodi pax exsistit, cuius detrimenta perniciosissimum quodque bellum exaequent. Peturbata vero publicorum disciplina morum, crevere immensum tenuium incommoda, inquietos contumacesque commoventia spiritus : indequa illa nata tur­barum seditionumque frequentia, quae graviores iam formidines poi tendit. Indigne quidem minuta plebs magnam partem laborat, quibusque premitur rerum omnium angustiis liberanda aut certe levanda celeriter est: iis tamen angustiis commode abutuntur ad sua consilia concitatores vaferrimi, Socialistae in primis, qui plebem fallacibus pollicitationibus infatuantes ad teterrima peragenda proposita grassantur. Quoniam autem per declive ruentem necesse est ima petere, ex positis principiis necessitas consecutionum demum effecit, ut consociatio quaedam coiret hominum perditis moribus igeniisque efferis, quorum atrocia facta terrorem ubique brevi ifiiecerunt. Opibus valida et numero gregalium in omni gente, quonam iam non potest consociatio istiusmodi consceleratas afferre manus, fidenterque capitalia quae­libet audere? Qui autem in ea sunt haeresi, ii revulsis legum religionis morumque vinclis, a civili se convictu alienos penitus haberi volunt; impositoque sibi anarchi- corum nomine contendunt omni furiosae temeritatis impetu societatem humanam ab imis radicibus evertere. — Quia vero societas cohaeret vigetque potissime tempe­ratione potestatis publicae, idcirco potestas potissime est telis profligatorum hominum proposita. Ecquem non perfudit horror miserantem simul et indignantem, cum videret his paucis annis aut paratam necem aut allatam imperatoribus augustisque foeminis,

Next

/
Oldalképek
Tartalom