A Győri Püspökség Körlevelei, 1901

Tartalomjegyzék

i8 locis dioecesis, tresquae alias tam in illa quam in istis, ab ipsis Ordinariis sive per se, sive per suos Officiales, aut Parochos vel Vicarios foraneos, designandas, semel saltem in die per quindecim continuos vel interpolatos dies, sive naturales, sive etiam ecclesia­sticos, nimirum a primis Vesperis unius diei ad integrum subsequentis diei crepu­sculum devote visitaverint, et pro Ecclesiae exaltatione, haeresum extirpatione, .catholi­corum principum concordia, et Christiani populi salute pias ad Deum preces effuderint, vere poenitentibus et confessis, sacraque Communione refectis, plenissimam peccatorum suorum indulgentiam, remissionem et veniam miseriroditer in Domino semel concedimus impertimus, ita tamen ut Confessio annualis et Sacra Communio Paschalis ad effectum lucrandi Jubilaei minime suffragentur. In locis vero, in quibus quatuor Ecclesiarum defectus verificetur, eisdem Ordinariis eodemque modo facultas conceditur designandi minorem Ecclesiarum numerum, seu etiam unam, si una tan­tum adsit Ecclesia, in quibus vel in qua fideles aliarum Ecclesiarum visitationes supplere possint, eas vel eam visitantes iteratis ac distinctis vicibus, eodem die naturali vel ecclesiastico, ita tamen ut numerus visitationum omnium sit sexaginta et per quindecim continuos vel interpolatos dies distribuantur. Ratione vero habita peculiaris conditionis, in qua certas quasdam personas versari contigerit; haec statuimus : I. Navigantes et iter facientes, si post elapsos sex menses dictos ad sua domicilia, aut alio ad certam stationem se receperint, peractis quae praescripta sunt, et visitata quindecim vicibus Ecclesia Cathedrali, vel majori aut Parochiali eorum domicilii vel stationis, eamdem indulgentiam consequi possint. II. Locorum Ordinariis facultatem facimus dispensandi a praescriptis visita­tionibus Moniales, Oblatas, aliasque puellas ac mulieres in claustris monasteriorum aut in aliis piis domibus et Communitatibus vitam agentibus; item Anachoretas et Eremitas, aut alias quaslibet personas in carcere aut captivitate existentes, aut vale­tudine vel alio impedimento detentas, quominus statas visitationes peragant; eisque omnibus et singulis in locum visitationum alia pia opera sive per se ipsos, sive per eorum earumve Regulares Praelatos aut Coufessarios, etiam extra sacramenta- lem Confessionem, commutandi; similiter dispensandi pueros, nondum ad primam Communionem admissos, eisque alia pia opera etiam pro sacramentali Communione praescribendi; Capitulis autem, Congregationibus tam saecularium quam regularium, Sodalitatibus, Confraternitatibus, Universitatibus, seu Collegiis quibuscumque, nec non Christifidelibus cum proprio parocho, aut alio sacerdote ab eo deputato, statutas Ecclesias processionaliter visitantibus, easdem visitationes ad minorem numerum reducendi. De Confessario Jubilaei haec indulgemus: I. Moniales earumque Novitiae sibi ad hunc effectum eligere poterunt Confesssarium quemcumque ad excipiendas Monialium Confessiones ab actuali Ordinario loci approbatum. II. Ceteri omnes utriusque sexus Christifideles tam laici quam ecclesiastici, Saeculares et cujusvis Ordinis et Instituti etiam specialiter nominandi Regulares poterunt ad eumdem effectum sibi eligere quemcumque presbyterum Confessiarum,

Next

/
Oldalképek
Tartalom