A Győri Püspökség Körlevelei, 1901

Tartalomjegyzék

6 Id autem ut, omni submota controversia, plene in posterum fiat, et ut Antistitum sacrorum potestas, quam Nos, uti par est, inviolatam usquequaque volu­mus, nihil uspiam detrimenti capiat; ex consulto sacri Consilii Episcopis ac Religio­sorum ordinibus praepositi, duo praescriptionum capita edicere visum est; alterum de Sodalitatibus quae Sedis Apostolicae commendationem vel approbationem nondum sunt assecutae, alterum de ceteris, quarum Sedes Apostolica vel leges recognovit vel institutum commendavit aut approbavit. Caput primum haec habet servanda: I. Episcopi est quamlibet recens natam sodalitatem non prius in dioecesim recipere, quam leges ejus constitutionesque cognorit itemque probarit; si videlicet neque fidei honestatique morum, neque sacrisqucanonibus et Pontificum decretis adver­sentur, et si apte statuto fini conveniant. II. Domus nulla novarum sodalitatum justo jure fundabitur, nisi annuente probante Episcopo. Episcopus vero fundandi veniam ne impertiat, nisi inquisitione diligenter acta quales sint qui id poscant: an recte probeque sentiant, an prudentia praediti, an studio divinae gloriae, suaeque et alienae salutis praecipue ducti. III Episcopi, quoad fieri possit, potius quam novam in aliquo genere sodali­tatem condant vel approbent, utilius unam quamdam adsciscent de jam approbatis, quae actionis institutum profiteatur adsimile. — Nullae fere, ni forte in Missionum regionibus, probentur sodalitates, quae, certo proprioque fine non praestituto, quae­vis universe pietatis ac beneficentiae opera, etiamsi penitus inter se disiuncta exer­cenda amplectantur. Episcopi sodalitatem condi ullam ne siverint, quae redditibus careat ad sudalium victum necessariis. — Sodalitia, quae stipe collaticia vivant; item muliebres familias, quae aegrotis, domi ipsorum, interdiu noctuque adsint, cautissime, quin etiam difficulter comprobent. — Si quae autem nova feminarum sodalitas eo spectet ut suis in aedibus valetudinaria aperiat viris promiscue mulieribusve excipiendis; vel similes domos excipiendis sacerdotibus, qui Sororurn cura atque opera aegrotantes leventur; ejusmodi proposita Episcopi ne probent, nisi maturo adhibito severoque consilio. — Praeterea Episcopi religiosarum domus, ubi viris feminisve peregre advenientibus hospitium victusque accepto pretio suppeditetur, nequaquam permittant. IV. Sodalitas quaevis dioecesana ad dioeceses alias ne transgrediatur, nisi consentiente utroque Episcopo, tum loci unde excedat, tum loci quo velit commigrare. V. Sodalitatem dioecesanam si ad dioeceses alias propagari accidat, nihil de ipsius natura et legibus mutari liceat, nisi singulorum Episcoporum consensu, quorum in dioecesibus aedes habeat. VI. Semel approbatae sodalitates ne extinguantur, nisi gravibus de causis, et consentientibus Episcopis, quorum in ditione fuerint. Singulares tamen domos Episcopis, in sua cuique dioecesi, tollere fas est. VII. De puellis habitum religiosum petentibus, item de iis quae, probatione expleta, emissurae sint vota, Episcopus singulatim certior fiat: ejusdem erit illas et de more explorare et, nihil si obstet, admittere.

Next

/
Oldalképek
Tartalom