A Győri Püspökség Körlevelei, 1901

Tartalomjegyzék

76 Nr. 1211. Approbati in examine prosynodali vernali. monialium ipsisque monialibus et studiosis praeparandiae, saepe excurrens ad diversas functiones et solennitates faciendas in districtubus circumquaque. Inter caetera dedit ingenii sui vivacissimi specimina quoque litteraria plures libellos prec.atorios et historicos nec non concionatorios typis vulgando. Ad pagellas ecclesiasticas fulciendas, fovendas partim ceu cooperator diligenter adlaboravit, partim illas ipse prudenter redegit. Spiritum ecclesiasticum, qui est spiritus Christi, ubique praeseferendo sicut verbo, ita scripto quoque, ubique praesertim vero vita sua exemplo praeluxit Unde in corpore debili tam multos, difficiles et tam eximios labores exant­lari et perficere cum fructu potuit? Sciens ille omne datum optimum et donum perfectum esse et descendere a Patre luminum, fuit ille ante omnia vir orationis, Breviarium semper anticipavit, rosarium nunquam omisit, praeparationem ad missam et ferventem gratiarum actionem exemplariter perfecit. Et sic sicut lucerna lucens et ardens aliosque illuminans et accendens ipse semet consummavit. Generatim multum temporis in .sacello exegit et discedentibus aliis vel vespere recumbentibus ipse quotidie coram SSmo per integram etiam horam' adorans vigilavit; libenter peregri­nationes ad loca thaumaturgica perfecit. Quod plane mirum, totum officium Domini- cale in ultima hac sua gravi infirmitate adhuc absolvit; invictumque orandi spiritum neque in ultima hora vitae suae dimisit. Cum enim sacerdotes ii-a hora noctis ex consilio prudentis medici a lectulo eius discessissent, ipse breviarium sibi per servum tradi iussit et psalmos fors poenitentiales recitavit. Quae hac hora ultima ore pronuntiavit, notatu digna videntur: Ego dimitto omnibus. Diligo omnes in Christo confratres sacerdotes. Deus benedicat superioribus et alumnis, omnibusque, qui unquam mihi aliquid boni praestiterunt. Mox s. crucem petiit et m eius osculo animam Deo reddidit. Testamentum eius luculentum testimonium facit de eo, quis spiritus illum animaverit. Fecit pias fundationes in bonum ecclesiarum, sacellorumque et pro aedificando internatu praeparandiae virorum. Non indiget nostra laude. Facta loqu­untur, quis fuerit. Exemplum dedit omnibus et singulis, ut curramus post odorem unguentorum eius. Memoria eius certe in benedictione erit. Animam eius, ut paradisi gloria quam primum perfrui mereatur, piis ad aram suffragiis impensissime commendo. Jaurini, die 28-a Maii, 1901. Occasione examinis prosynodaiis vernalis nuperrime asservati tentamen sustinuerunt et pro cura animarum per se gerenda ad sexennium approbati sunt DD. Martinus Graf parochus Veperdensis, Antonius Keizler cooperator Gyömöre- ensis, Stephanus Újlaki cooperator Kisbérensis, Nicolaus Mentes cooperator Halászi- ensis, Paulus Raab administrator Harkaensis, Georgius Engelits cooperator Oroszvár, ensis, Alexander Glatz cooperator Lébeny-Szent-Miklósensis. Jaurini, die 28-a Maii 1901.

Next

/
Oldalképek
Tartalom