A Győri Püspökség Körlevelei, 1900

Tartalomjegyzék

9i Christi recusat, eos pervicaci voluntate contra Deum contendere. Elapsi autem e postate divina, non propterea solutiores futuri sunt: incident in potestatem aliquam humunam; eligent quippe, ut fit, unum aliquem, quem audiant, cui obtemperent- quem sequantur magistrum. Ad haec, mentem suam, a rerum divinarum communi, catione seclusam, in augustiorem scientiae gyrum compellunt, et ad ea ipsa, quae rationa cognoscuntur, venient minus instructi ad proficiendum. Sunt enim in natura rerum non pauca, quibus vel percipiendis, vel explicandis plurimum affert divina doctrina luminis. Nec raro, poenas de superbia sumpturus, sinit illos Deus non vera cernere, ut in quo peccant, in eo plectantur. Utraque de caussa permultos saepe videre licet magnis ingeniis exquisitaque eruditione praeditos, tamen in ipsa explo­ratione naturae tam absurda consectantes, ut nemo deterius erraverit. Certum igitur sit, intelligentiam in vita christiana auctoritati divinae totam et penitus esse tradendam. Quod si in eo, quod ratio cedit auctoritati, elatior ille animus, qui tantam habet in nobis vim, comprimitur et dolet aliquid: inde magis emergit, magnam esse in christiano oportere non voluntatis dumtaxat, sed etiam mentis tolerantiam. Atque id vel/mus meminisse, qui cogitatione sibi fingunt ac plane mallent quamdam in christiana professione et sentiendi disciplinam et agendi, cujus essent praecepta molliora, quaeque humanae multo indulgentior naturae, nullam in nobis tolerantiam requireret, aut mediocrem. Non satis vim intelligunt fidei institu- tiorumque Christianorum; non vident, undique nobis occurrere Crucem, exemplum vitae vexillumque perpetuum iis omnibus futurum, qui re ac factis, non tantum nomine sequi Christum velint. Vitam esse, solius est Dei. Ceterae naturae omnes participes vitae sunt, vita non sunt. Ex omni autem aeternitate ac suapte natura vita Christus est, quo modo est veritas, quia Deus de Deo. Ab ipso, ut ab ultimo augustissimoque prin­cipio, vita omnis in mundum influxit perpetuoque influet: quidquid est, per ipsum est, quidquid vivit, per ipsum vivit, quia omnia per Verbum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. — Id quidem in vita naturae; sed multo meliorem vitam multoque potiorem satis jam tetigimus supra, Christi ipsius beneficio partam, nempe vitam gratiae, cujus beatissimus est exitus vita gloriae, ad quam cogitationes atque actiones referendae omnes. In hoc est omnis vis doctrinae legum­que Christianarum, ut peccatis mortui, justitiae vivamus,1 id est virtuti et sancti­tati, in quo moralis vita animorum cum explorata spe beatitudinis sempiternae consistit. Sed vere et proprie et ad salutem apte nulla re alia, nisi fide christiana, alitur justitia. Justus ex fide vivit.3 Sine fide impossibile est placere Deo.s Itaque sator et parens et altor fidei Jesus Christus, ipse est, qui vitam in nobis moralem conservat ac sustentat, idque potissimum Ecclesiae ministerio; huic enim, benigno providentissimoque consilio, administranda instrumenta tradidit, quae hanc, de qua loquimur, vitam gignerent, generatam tuerentur, extinctam renovarent. Vis igitur procreatrix eademque conservatrix virtutum salutarium eliditur, si disciplina morum a fide divina dijungitur; ac sane despoliant hominem dignitate maxima, vitaque 1 I. Pét. II., 24. - 2 Galat. III., II. — 3 Hebr. XI., 6.

Next

/
Oldalképek
Tartalom