A Győri Püspökség Körlevelei, 1900

Tartalomjegyzék

22 Nr. 8ll. Obligatori- alium publi­carum vinculatio. Nr. 812. Concursus pro beneficio parochiali in Levél. Nr. 813. Mutationes in Clero. Recta peculii sacri administratio postulat curam omnimodae securitatis capi­talium. Procuratur autem haec securitas quoad capitalia privatis elocata ope inta- bulationis pupillarem securitatem adferentis; quoad capitalia vero in chartis publicis contenta ope vinculationis earundem. Specialius de his agitur in constitutionibus Conferendarum Pastoralium a. 1872. habitarum signanter punctis 2. (18. b.) et 17. (b, d, f), quarum strictam observantiam praesentibus quoque de novo inculco; ac in earundem, prout et ordinum de revisione rationum nuperrime (Cire. 1900. II. Nr. 271.) editorum nexu, DD. revisoribus Archi-Diaconis et V.-A.-Diaconis harum serie in commissis do, ut quandocunque occasione revisionis repererint in peculio sacro obli- gatoriales sive chartas publicas necdum vinculatas, vel libellos cassae parsimonialis, capitalia illuc stabiliter illata continentes, easdem chartas eosdemque libellos statim inde e facie loci, ex actu ipso revisionis, Ordinariatui pro invinculatione submittant, indigitando juxta genus suum singula capitalia, quae in illis chartis sive libellis continentur. Jaurini, die 29-a Martii 1900. D. Josepho Maár ad beneficium parochiale Nyulasense canonice instituto vacans redditum est, quod hucusque tenuit, beneficium parochiale in Levél. Pro illo itaque rursum complendo concursum publicum usque diem 20-am Aprilis a. c. dura­turum hisce indico, competituros necessaria habilitate praeditos eo inviando, ut recursus suos Serenissimo C. et R. Archi-Duci Friderico ceu Patrono inscribendos eousque horsum exhibeant. Jaurini, die 29-a Martii 1900. SS. Dominus noster Leo PP. XIII. Dnum Joan nem Egyed, Assessorem Consistorialem, Secretarium Eppalem, suis Camerariis ad honores clementissime adnumerare dignatus est. D. Josephus Kovárzik, cooperator Nezsiderensis, administrator interi- malis vacantis parochiae in Levél constitutus est. D. Michael Mersich, administrator interimalis parochiae Nyúlás, missus est qua cooperator ad Nezsider. Jaurini, die 29-a Martii 1900. JoarULPfí 777.. p., JĽpiscopizs.

Next

/
Oldalképek
Tartalom