A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

8i XVII. Nuperrime apud S. Sedem meam Consistorialem vi delegationis Apo- stolicae in tertia instantia pertractata est causa matrimonialis fine declarandae nul- 1 itatis coram competente foro ecclesiastico mota, in qua contra sententiam super nullitate pronunciatam appellatione per Matrimonii defensorem ex officio funda­mento dispositionis Bullae Benedicti PP. XIV. »Dei miseratione« §. 11, interposita, necessarium duxi supremum judicium S. Congregationis Concilii expetere de vero sensu et applicatione dictaminis in citato §. ii. his verbis contenti: »Quod si a secunda sententia super nullitate vel altera pars appellaverit, vel hujusmodi sit, ut ei salva conscientia defensor matrimonii acquiescendum non putet, vel quia sibi videtur manifeste injusta, vel invalida, vel quia fuerit lata in tertia instantia et sit revocatoria alterius praecedentis super validitate in secunda instantia ema­natae, volumus, ut, firma remanente utrique conjugi prohibitione ad alias trans­eundi nuptias, quas si contrahere ausi fuerint, poenis, ut praefertur, a Nobis con­stitutis subesse decernimus, causa in tertia vel quarta instantia cognoscatur.« Repraesentatio in hoc merito ad S. Congregationem Concilii facta est, ut sequitur : Nr. 1643. Eminentissimi ac Reverendissimi Domini S. R. E. Cardinales in S. Congregatione Concilii ! Domini Benignissimi! Ut in pertractatione causarum matrimonialium ultro progredi valeamus, necessaria est Nobis solutio dubii orti de vero sensu et applicatione dispositionis Bullae »Dei miseratione.« Casus est iste : Catharina Gyenes et Albertus Mezei filii Archi-Dioecesis Agriensis matrimonium contraxerunt. Mulier ceu actrix coramConsistorio Agriensi ex capite vis et metus impetivit validitatem hujus matrimonii. Consistorium Agriense, ceu prima instantia, pro nullitate, — Consistorium Primatiale vero ceu secunda instantia pro validitate matrimonii tulit sententiam. Muliere actrice ultro appellante causa haec vi benignae delegationis Excellentissimi D. Nuntii Apostoliéi Viennensis, Emyg- dii Taliani sub 11-a Martii a. curr. Nr. 2551. mihi factae, in Consistorio meo Jau- rinensi ceu tertia instantia est nuperrime pertractata, et servatis de jure servandis, revocata sententia secundae instantiae, approbata e contra et confirmata sententia primae instantiae, matrimonium nempe per Consistorium meum in tertia instantia judicialiter invalide contractum est declaratum. At vero defensor matrimonii penes Consistorium meum ordinarius contra hanc nullitatis sententiam in tertia instantia latam appellationem ex officio interponere se obligatum existimavit, et quidem pure et simpliciter in vim dictaminis Bullae »Dei miseratione« §-0 11-0 his verbis enunciati : »Quod si . . . sententia super nullitate . . . hujusmodi sit, ut ei salva con­Nr. 2120. Bullae »Dei miseratione« §. II. inter­pretatio authentica.

Next

/
Oldalképek
Tartalom