A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

34 rum religione obstringunt, adeo sunt a libertatis jactura remoti, ut multo pleniore ac nobiliore fruantur, ea nempe, qua Christus nos liberavit.1 Quod autem addunt, religiosam vivendi rationem aut non omnino, aut parum Ecclesiae juvandae esse, praeterquam quod religiosis Ordinibus invidiosum est, nemo unus certe sentiet, qui Ecclesiae annales evolverit. Ipsae vestrae foederatae civitates num non ab alumnis religiosarum familiarum fidei pariter atque humanitatis initia habuerunt? quorum uni nuper, quod plane vobis laudi fuit, statuam publice ponendam decrevistis. Nunc vero, hoc ipso tempore, quam alacrem, quam frugi­feram catholicae rei religiosi coetus, ubicumque ii sunt, navant operam! Quam per­gunt multi novas oras Evangelio imbuere et humanitatis fines propagare, idque per summam animi contentionem summaque pericula! Ex ipsis haud minus, quam e clero cetero, plebs christiana verbi Dei praecones conscientiaeque moderatores, juventus institutores habet, Ecclesia denique omnis sanctitatis exempla. — Nec discrimen est laudis inter eos, qui actuosum vitae genus sequuntur, atque illos, qui, recessu dele­ctati, orando affiictandoque corpori vacant. Quam hi etiam praeclare de hominum societate meruerint, mereant, ii norunt profecto, qui, quid ad placandum concilian- dumque Numen possit deprecatio justi assidua,2 minime ignorant, ea maxime, quae cum afflictatione corporis conjuncta est Si qui igitur hoc magis adamant, nullo votorum vinculo, in coetum unum coalescere: quod malint, faxint; nec novum id in Ecclesia, nec improbabile institu­tum. Caveant tamen, ne illud prae religiosis Ordinibus extollant; quin potius, cum modo ad fruendum voluptatibus proclivius, quam ante, sit hominum genus, longe pluris ii sunt habendi, qui relictis omnibus sequuti sunt Christum. Postremo, ne nimiis moremur, via quoque et ratio, qua catholici adhuc sunt usi ad dissidentes revocandos, deserenda edicitur, aliaque in posterum adhibenda. Qua in re hoc sufficit advertisse, non prudenter, dilecte Fili Noster, id negligi, quod diu experiendo antiquitas comprobavit, apostolicis etiam documentis erudita. Ex Dei verbo habemus,3 omnium officium esse proximorum saluti juvandae operam dare, ordine graduque, quem quisque obtinet. Fideles quidem hoc sibi a Deo assi­gnatum munus utillime exequentur morum integritate, christianae caritatis operibus, instante ad Deum ipsum assiduaque prece. At qui e clero sunt, idipsum praestent oportet sapienti Evangelii pradicatione, sacrorum gravitate et splendore, praecipue autem eam in se formam doctrinae exprimentes, quam Tito et Timotheo Apostolus tradidit. — Quod si e diversis rationibus verbi Dei eloquendi ea quandoque prae­ferenda videatur, qua ad dissidentes non in templis dicant, sed privato quovis honesto loco, nec ut qui disputent, sed ut qui amice colloquantur: res quidem reprehensione caret; modo tamen ad id muneris auctoritate Episcoporum ii destinentur, qui scien­tiam integritatemque suam antea ipsis probaverint. — Nam plurimos apud vos arbitramur esse, qui ignoratione magis, quam voluntate a catholicis dissident; quos ad unum Christi ovile facilius forte adducet, qui veritatem illis proponat amico quodam familiarique sermone. 1 Galat. IV. 31. — * Jac. V. i6. — 3 Eccli. XVII. 4.

Next

/
Oldalképek
Tartalom