A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

33 nos benigne destinat Deus, ecquid naturales virtutes habent utilitatis, nisi divinae gratiae munus ac robur accedat ? Apte quidem Augustinus : »Magnae vires et cursus celerrimus, sed praeter viam.«1 Sicut enim praesidio gratiae natura hominum, quae ob communem noxam in vitium ac dedecus prolapsa erat, erigitur novaque nobilitate evehitur ac roboratur: ita etiam virtutes, quae non solis naturae viribus, sed eisdem ope gratiae exercentur, et foecundae Eunt beatitatis perpetuo mansurae, et solidiores ac Ermiores existunt. Cum hac de naturalibus virtutibus sententia alia cohaeret admodum, qua Christianae virtutes universae in duo quasi genere dispertiuntur, in passivas, ut ajunt, atque activas: adduntque, illas elapsis aetatibus convenisse melius, has cum praesenti magis congruere. — De qua quidem divisione virtutum quid sentien­dum sit, res est in medio posita; virtus enim, quae vere passiva sit, nec est nec esse potest. »Virtus, sic sanctus Thomas, nominat quandam potentiae perfectionem; hnis autem potentiae actus est; et nihil est aliud actus virtutis, quam bonus usus liberi arbitrii«,2 adjuvante utique Dei gratia, ši virtutis actus supernaturalis sit. — Christianas autem virtutes alias temporibus aliis accomodatas esse, is solum velit, qui Apostoli verba non meminerit: quos praescivit, hos et praedestinavit confor­mes fieri imaginis Filii sui.3 Magister et exemplar sanctitatis omnis Christus est, ad cujus regulam aptari omnes necesse est, quotquot avent beatorum sedibus inseri. Jamvero haud mutatur Christus progredientibus saeculis, sed idem heri et hodie et in saecula.4 Ad omnium igitur aetatum homines pertinet illud: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde:0 nulloque non tempore Christus se nobis exhibet factum obedientem usque ad mortem :6 valetque quavis aetate Apostoli sententia: Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis suis? Quas utinam virtutes multo plures sic colerent, ut homines sanctissimi praeteritorum temporum! Qui demissione animi, obendientia, abstinentia, potentes fuerunt opere et sermone, emolumento maximo nedum religiosae rei, sed publicae ac civilis. Ex quo virtutum evangelicarum veluti contemtu, quae perperam passivae appellantur, pronum erat sequi, ut religiosae etiam vitae despectus sensim per animos pervaderet. Atque id novarum opinionum fautoribus commune esse conjicimus ex eorum sententiis quibusdam circa vota, quae Ordines religiosi nuncupant. Ajunt enim, illa ab ingenio aetatis nostrae dissidere plurimum, utpote quae humanae libertatis Enes coerceant; esseque ad inErmos animos magis, quam ad fortes apta; nec admo­dum valere ad christianam perfectionem humanaeque consociationis bonum, quin potius utrique rei obstare atque officere. —- Verum haec quam falso dicantur, ex usu doctrinaque Ecclesiae facile patet, cui religiosum vivendi genus maxime semper probatum est. Nec sane immerito: nam qui a Deo vocati illud sponte sua ample­ctantur, non contenti communibus praeceptorum officiis, in evangelica euntes consilia, Christo se milites strenuos paratosque ostendunt. Hocne debilium esse animorum putabimus? aut ad perfectiorem vitae modum inutile aut noxium? Qui ita se voto­1 In Ps. XXXI. 4. — a I. II. a. i — 3 Rom. VIII 29. — 4 Hebr. XIII. 8. — 4 Matth. XI. 28. — * Philipp. II. 8. — 7 Galat. V. 24.

Next

/
Oldalképek
Tartalom