A Győri Püspökség Körlevelei, 1899
Tartalomjegyzék
30 quam Deus revelavit, velut philosophicum inventum proposita est humanis ingeniis perficienda, sed tamquam divinum depositum Christi Sponsae tradita fideliter custodienda et infallibiliter declaranda ... Is sensus sacrorum dogmatum perpetuo est retinendus, quem semel declaravit Sancta Mater Ecclesia, nec unquam ab eo sensu altioris mtelligentiae specie et nomine recedendum.«1 Neque omnino vacare culpa censendum est silentium illud, quo catholicae doctrinae principia quaedam consulto praetereuntur ac veluti oblivione obscurantur. — Veritatum namque omnium, quotquot christiana disciplina complectitur, unus atque idem auctor est et magister Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris.2 Easdem vero ad aetates quaslibet ac gentes accomodatas esse, perspicue ex verbis colligitur, quibus ipse Christus apostolos est alloquutus: Euntes docete omnes gentes. . . docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis; et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi,3 Quapropter idem Vaticanum Concilium : »Fide divina, inquit, et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto vel tradito continentur, et ab Ecclesia, sive solemni judicio, sive ordinario et universali magisterio, tamquam divinitus revelata credenda proponuntur.«4 — Absit igitur, ut de tradita divinitus doctrina quidpiam quis detrahat, vel consilio quovis praetereat ; id enim qui faxit, potius catholicos sejungere ab Ecclesia, quam, qui dissident, ad Ecclesiam transferre volet. Redeant, nil enim Nobis optatius, redeant universi, quicumque ab ovili Christi vagantur longius : non alio tamen itinere, quam quod Christus ipse monstravit. Disciplina autem vivendi, quae' catholicis hominibus datur, non ejusmodi est, quae, pro temporum et locorum varietate, temperationem omnem rejiciat. — Habet profecto Ecclesia, inditum ab Auctore suo, clemens ingenium et misericors; quam ob causam inde a sui exordio id praestitit libens, quod Paulus Apostolus de se profitebatur: Omnibus omnia factus sum. ut omnes facerem salvos,b— Aetatum vero praeteritarum omnium historia testis est, Sedem hanc Apostolicam, cui non magisterium modo, sed supremum etiam regimen totius Ecclesiae tributum est, constanter quidem in eodem dogmate, eodem sensu eademque sententia6 haesisse; at vivendi disciplinam ita semper moderari consuevisse, ut, divino incolumi jure, diversarum adeo gentium, quas amplectitur, mores et rationes nunquam neglexerit. Id si postulet animorum salus, nunc etiam facturam quis dubitet? Non hoc tamen privatorum hominum arbitrio definiendum, qui fere specie recti decipiuntur; sed Ecclesiae judicium esse oportet; in eoque acquiescere omnes necesse est, quicumque Pii VI. decessoris Nostri reprehensionem cavere malunt. Qui quidem propositionem LXXVII1. synodi Pistoriensis: »Ecclesiae ac Spiritui Dei, quo ipsa regitur, injuriosam edixit, quatenus examini subjiciat disciplinam ab Ecclesia constitutam et probatam, quasi Ecclesia disciplinam constituere possit inutilem et onerosiorem, quam libertas christiana patiatur.« In causa tamen, de qua loquimur, dilecte Fili Noster, plus átfért periculi, estque magis catholicae doctrinae disciplinaeque infestum consilium illud, quo rerum 1 Const. de Fid. cath. c. IV. — * Joann. I. 18. — 3 Matth. XXVIII. 19. s. — 4 Const. de Fid. cath. c. III. 5 I. Cor. IX. 22. — 8 Cone. Vatie. Ibid. c. IV.