A Győri Püspökség Körlevelei, 1899
Tartalomjegyzék
28 Ad I. Detur responsum S. Poenitentiariae, idest: »Tenebiturne parochus ad denegandam sepulturam excommunicato vel publico peccatori demortuo, quin reconciliatus fuerit cum S. Ecclesia, tamen ille ministerium sacerdotis desideravit, a quo fuit inventus jam mortuus vel sensibus destitutus, qui tamen dederit signa poenitentiae, seu deosculando crucifixum seu alia pietatis opera peragendo? — Resp.: In hisce casibus, evulgatis resipiscentiae signis, dari posse sepulturam ecclesiasticam, vetitis tamen ecclesiasticis pompis et solemnitatibus exequiarum. Ouod si in aliquo casu circumstantiae extraordinariae concurrant, parochus consulat Ordinarium et stet ejus mandatis.« Ad II. Consulat probatos Auctores, ac praesertim S. Alphonsum M. De Ligorio Lib. VI. n. 483. Ad III. Episcopus vel parochus in casu uti poterit facultate Ordinariis concessa sub die 20. Febr. 1888. renovato consensu et datis cautionibus. Ad IV. Si possibilis spes affulgeat fore, ut hujusmodi pueri possint suo tempore in vera religione instrui, tunc, datis cautionibus, baptizentur. Quod si nulla via possit hujusmodi spes moralis haberi, tunc, nisi pueri in mortis articulo inveniantur, ab iis baptizandis abstineatur; et ad mentem. Mens est, quod parochus curare non omittat, ut, datis cautionibus, liberi baptizari et in Catholica Religione educari possint, cum Ecclesia in iis hoc jus jam habeat. — A moribundo catholico vero, si jam est compos sui, cautiones exquirantur, ut praedicta valeant obtineri. Ad V. Si filii nondum baptizati sunt, provisum in praecedenti. Si vero sint baptizati, tunc curandum, ut in Catholica Religione instituantur et educentur. Subsequenti vero Feria VI. die 8. ejusdem mensis Julii 1898. in solita audientia R. P. D. Adsessori impertita, facta de his omnibus SSmo Dno Nro Leoni Div. Prov. PP. XIII. relatione, SSmus resolutionem EErum PP. adprobavit. I. Can. Mancini, S. R. et U. Inquisit. Not. Jaurini, die 10-a Maji 1899. 'Toctruies in. p., JĽpiscopizs.