A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

15 v. A sacra Rituum Congregatione saepe postulatum est, quaenam Oratoria ceu semipublica habenda sint. Constat porro Oratoria publica ea esse, quae auctoritate Ordinarii ad publicum Dei cultum perpetuo dedicata, benedicta, vel etiam solemniter consecrata, januam habent in via, vel liberum a publica via Fidelibus universim pandunt ingressum. Privata e contra stricto sensu dicuntur Oratoria, quae in privatis aedibus in commodum alicujus personae, vel familiae ex Induito Sanctae Sedis erecta sunt. Quae medium inter haec duo locum tenent, ut nomen ipsum indicat, Oratoria semipublica sunt et vocantur. Ut autem quaelibet ambiguitas circa haec Oratoria amoveatur, Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIH. ex Sacrorum Rituum Congregationis consulto, statuit et declaravit: Oratoria semipublica ea esse, quae etsi in loco quodammodo privato, vel non absolute publico, auctoritate Ordinarii erecta sunt; commodo tamen, non Fidelium omnium, nec privatae tantum personae aut familiae, sed alicujus communitatis, vel personarum coetus inserviunt. In his sicut auctoritate Ordinarii sacrosanctum Missae Sacrificium oiferri potest, ita omnes, qui eidem intersunt, praecepto audiendi Sacrum satisfacere valent. Hujus generis Oratoria sunt, quae pertinent ad Seminaria et Collegia ecclesiastica, ad pia Instituta et Socie­tates votorum simplicium, aliasque Communitates sub regula sive statutis saltem ab Ordinario approbatis; ad Domus spiritualibus exercitiis addictas; ad Convictus et Hospitia juventuti litteris, scientiis, aut artibus instituendae destinata; ad Nosocomia, Orphanotrophia, nec non ad Arces et Carceres; atque similia Oratoria, in quibus ex instituto aliquis Christifidelium coetus convenire solet ad audiendam Missam. Quibus adjungi debent Capellae in Coemeterio rite erectae, dummodo in Missae celebratione non iis tantum, ad quos pertinent, sed aliis etiam Fidelibus aditus pateat. Voluit autem Sanctitas Sua sarta et tecta jura ac privilegia Oratorio­rum, quibus fruuntur Emi S. R. E. Cardinales, Rmi Sacrorum Antistites, atque Ordines Congregationesque Regulares. Ac praeterea confirmare dignata est Decretum in una Nivernen. diei 8. Martii 1879. Contrariis non obstantibus quibuscunque. Die 23-a Januarii 1899. C. Ep. Praenestinus Card. Mazzella, S. R. C. Praef. L. -j- S. Diomedes Panici, S. R. C. Secretarius. Jaurini, die 14-a Martii 1899. Nr. 625. Decretum S. Rituum Congreg. su­per Oratoriis semipublicis. A nm. földmivelésügyi m. kir. minister ur f. évi január 22-én 6576/VIII. sz. a. kelt körintézvénye szerint a filoxera által elpusztult szőlők czélszerü felújítá­sához s az okszerű szőlőműveléshez szükséges szakismeretek széles körben való terjesztése végett egy útmutatást szerkesztetett, mely egy koronáért lesz kapható. Nagyon óhajtja a minister ur, hogy ezen útmutatás tanait különösen a lelkész és tanító urak az élő és magyarázó szó közvetlenségével a nép között terjeszszék, 626. sz. Útmutatás az okszerű szőlőmíve- lésre.

Next

/
Oldalképek
Tartalom