A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

rum legitur, iisdem diebus ac supra et cum iisdem indulgentiis. Harum indulgentiarum sodales etiam e populo participes tiunt, si ei Sacro adstiterint, culpisque rite expiatis vel ipsa confessione vel animi dolore cum confitendi proposito, pias ad Deum fuderint preces. XVI. Magistri generalis cura et studio, absolutus atque accuratus, quam­primum fieri potest, conficiatur index Indulgentiarum omnium, quibus romani Ponti­fices Sodalitatem sacratissimi Rosarii, ceterosque fideles illud pie recitantes cumularunt, a sacra Congregatione Indulgentiis et SS. Reliquiis praeposita expendendus et Apo- stolica auctoritate confirmandus. Quaecumque igitur in hac Apostolica Constitutione decreta, declarata, ac sancita sunt, ab omnibus, ad quos pertinet, servari volumus ac mandamus, nec ea notari, infringi et in controversiam vocari posse ex quavis, licet privilegiata causa, colore et nomine; sed plenarios et integros effectus suos habere, non obstantibus praemissis et, quatenus opus sit, Nostris et Cancellariae Apostolicae regulis, Urbani VIII. aliisque apostolicis, etiam in provincialibus ac generalibus Conciliis editis Constitutionibus, nec non quibusvis etiam confirmatione apostolica vel quavis alia firmitate roboratis statutis, consuetudinibus ac praescriptionibus, quibus omnibus ad praemissorum effectum specialiter et expresse derogamus et derogatum esse volumus, ceterisque in contrarium facientibus quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo nonagesimo octavo, sexto Nonas (die 2-a) Octobris, Pontificatus Nostri anno vicesimo primo. C. Card. A1 o i s i - M a s e 11 a, Pro-Dat. — A. Card. M a c c h i. Visa De Curia I. De Aquila e Vicecomitibus. Loco -j- Plumbi. Reg. in Secret. Brevium I. Cugnonius. Ad quaestionem a Directore Dioecesano Rosarii viventis positam: Utrum et qua ratione haec Constitutio Apostolica piam Sodalitatem Rosarii viventis in Dioecesi nostra late diffusam tangat et attineat? — a Rmo Magistro Generali Ordi­nis Praedicatorum sub 28. Januarii a. c. responsum est: »Nullo modo; et quae Magister Generalis pro Dioecesi Jaurinensi statuit,* per dictam Constitutionem potius confirmantur, quam infirmantur.« Jaurini, die 6-a Februarii 1899. II Attentioni benevolae DD. Sacerdotum commendantur: »Jézus Krisztus isteni Megváltónk élete. A négy evangéliumból időrendben összeállította és magyarázó jegyzetekkel ellátta Dr. Balits Antal győri székesegy­házi kanonok. Főpásztori engedélylyel.« Opus magna cum diligentia concinnatum et solida biblica eruditione digestum, in expositione pericoparum SS. Evangeliorum Curatis valde utile juvamen praebiturum haberi potest 1 flno apud auctorem vel in bibliopolio Andreae Zechmeister Jaurini. * Cire. 1893. pag. 57. Nr. 341. Literariae res.

Next

/
Oldalképek
Tartalom