A Győri Püspökség Körlevelei, 1899

Tartalomjegyzék

111 XXIII. LEO EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, AD FUTURAM REI MEMORIAM. Aeterni Pastoris infinitam caritatem animo reputantes, qui proprias oves vocat nominatim,1 ut vitam habeant et abundantius habeant,2 quique ipsarum adventum ad sui gremium non modo expectat, sed ipse saepe praevertit, consilium agitavimus de Apostolicae liberalitatis thesauro recludendo in proximum annum Jubilaei iis etiam, quibus sua conditio non sinit, ut praescriptam peregrinationem ad almam hanc Urbem et ad beatorum Apostolorum limina suscipiant. Placuit igitur iructu vacuam non redire multorum fidem ac pietatem, qui hujusmodi iter summo cum studio essent aggressuri, nisi eos aut septa monasterii, aut ineluctabilis capti­vitas, aut corporis infirmitas impediret. Quae quidem relaxatio atque benignitas non istorum tantum necessitati aut utilitati prospiciet, sed in communem omnium salutem redundabit. Conjunctis enim tot hominum precibus et lacrimis, quos vel vitae inno­centia et religionis ardor, vel poenitentia, vel calamitas segregavit a ceteris, divinae misericordiae placandae spem licebit multo validiorem fovere. Quamobrem vi prae­sentium litterarum opportunas rationes describere decrevimus, quibus quum viri tum mulieres in eremis, monasteriis et religiosis domibus assidue vitam degentes, vel custodiis et carceribus detenti, vel morbis aut infirmitatibus impediti, quominus veneranda Apostolorum sepulcra et Patriarchales Urbis Basilicas adeant, permissarum absolutionum concessique plenarii Jubilaei fieri participes valeant. Qui autem sub hac providentia comprehenduntur, hi sunt: I. Moniales omnes, quotquot solemnia vota religionis ediderunt et in mona­steriis degunt sub claustri perpetui disciplina; item quae tyrocinium exercent, quaeve in monasteriis, aut educationis aut alia de causa legitima, commorantur. Pariter Monasteriorum hujusmodi Moniales, quae stipis colligendae gratia septa religiosa egrediuntur. c5 Nr. 2682. Constitutio Aplica de Indulgentiis Jubilaei a. 1900. II. Oblatae, vitae societate conjunctae, quarum Instituta luerint ab Apo- stolica Sede vel ratione stabili, vel ad experimentum probata, una cum suis novi- tiis atque educandis puellis, aliisque communi cum ipsis contubernio utentibus, quam­quam severiori claustri lege non adstringantur. III. Tertiariae sub uno eodemque tecto communiter viventes, cum suis pariter novitiis atque educandis puellis, aliisque cum ipsis una degentibus, etsi seve­riore claustri lege minime teneantur, earumque Institutum nec unquam ad hunc diem ab Apostolica Sede approbatum fuerit, nec ut approbatum in poste um haberi debeat vi praesentis concessionis. IV. Puellae ac mulieres in gynaeceis seu Conservatoriis degentes, quamvis nec Moniales, nec Oblatae, nec Tertiariae, nullisque claustri legibus obnoxiae sint. Has omnes, quas diximus, tam in Urbe quam extra, ubique locorum et gentium degen­tes, praesentis concessionis gratia et privilegio frui posse decernimus ac declaramus. Joann. xo, 3. — 2 Ibid. 10.

Next

/
Oldalképek
Tartalom