A Győri Püspökség Körlevelei, 1898

Tartalomjegyzék

27 Nr. VIL De adoratione SS. Eucharistiae in Circularium Litterarum anni 1868. Nro. V. plura proposui, quae ut relegantur, impensius commendo. Prima dierum adorationis coordinatio anno 1773. erat. Anno 1777., dum Dioecesis Sabariensis erecta est, in tantum mutatio facta, quod plures in fine anni menses vacui manserunt. Anno 1826. fuit iterum coordinatio. Anno 1868., ut expo­situm est, ipse publicavi istam seriem, quae nunc passim obtinet. Ab illo tempore aliquae parochiae novae erectae sunt; etiam hae, imo etiam quaedam filiales, dies pro se assignari petierunt; aliae item ob specialia adjuncta dies alios designari orarunt: sicque factum, ut nunc iterum nova coordinatio praesuscipi debeat. Provoco itaque Honorabilem Clerum, ut in Corona autumnali manifestare velit, qua die celebravit hactenus in singulis Ecclesiis hanc adorationem, qua item cupit celebrare in futurum. Illa occasione exhiberi possunt etiam fidelium, qui hacte­nus tali die prorsus caruerunt, preces. Deus nos tueatur omnipotens ! Jaurini, die 9-a Maji 1898. Nr. 1024. Coordinatio dierum ado­rationis SSmi nova praesu- scipienda. Feria IV. 24. Novembris 1897. In Congr. Gen. S. Rom. et Univ. Inquis, habita ab Emis ac Rmis DD. Card, in rebus fidei et morum Gen. Inquisitoribus, iidem Emi Patres, rerum temporumque adjunctis mature perpensis, decernendum censuerunt: Supplicandum SSmo, ut declarare seu statuere dignetur, facultates omnes speciales habitualiter a S. Sede Episcopis aliorumque locorum Ordinariis concessas 1 non suspendi vel desinere ob eorum mortem vel a munere cessationem, sed ad successores Ordinarios transire ad formam et in terminis decreti a Sup. hac Congr. editi die 20. Februarii 1888. quoad dispensationes matrimoniales. Insequenti vero feria VI. die 26. Novembris 1897. in solita audientia R. P. D. Adsessori S. 0. impertita, facta de his omnibus SSmo D. N. Leoni Div. Prov. PP. XII T. relatione, Sanctitas Sua Emorum Patrum resolutionem adprobavit, atque ita perpetuis futuris temporibus servandum mandavit, contrariis non obstantibus quibus­cunque. Jos. Can. Mancini, S. R. et U. I. Notarius. Jaurini, die 9-a Maji 1898. Az üresedésben levő gesztesi kántortanítói állomásra ezennel f. május hó 25-ig tartó pályázat hirdettetik. A kellően felszerelt pályázati kérvényeket a gesztesi kath. iskolaszékhez czimezve nt. Winkler Mihály tata-kerületi alesperes, felső-gallai plébános urnái kell benyújtani. Nr. 1025. Facultates locorum Ordinariis concessae transeunt ad successorem. 1026. SZ. Pályázat a gesztesi kántortanítói állomásra.

Next

/
Oldalképek
Tartalom