A Győri Püspökség Körlevelei, 1898

Tartalomjegyzék

23 Nr. VI. Quo fideles debite praeparari possint ad suscipiendum Sacramentum Confir­mationis, et DD. Curati praevie sciant, quae agenda ipsos exspectent, jam nunc publico stationes, in quibus tempore aestivo hujus anni Sacramentum hoc dispensabitur. Die 8. Maji in Peér, ejates et parochiani e Pázmánd ac Gönyü. » 9. » » Taáp, ejates cum Mező-Eörs et Asszonyfa. » 10. » » Nyul, cum Ecs et utroque Baráti. » 11. » » Tóth, cum Gyomoré, Gyarmath et Árpás. » 12. » » Kóny, cum Bödöge et Fehértó. » 22. » » Rába-Patona, cum Rába-Sz.-Mihály, Ikrény. » 23. » » Gyirmóth, cum Győr-Szemere et Koronczó. » 24. » » Eöttevény, cum Kun-Sziget et Abda. » 25. » » Lébeny, cum Lébeny-Sz.-Miklós, Mecsér et Sövényháza. » 29. » » Jaurini, L. R. Civitas interior et Szabadhegy. » 30. » » Jaurini Újváros, Nádorváros et Győr-Sziget. » 5. Junii » Sopronii, adolescentuli. » 6. » » Sopronii, adolescentulae. » 7. » » Kismarton, in parochia Montis. Nota : Episcopus ad designatas hic stationes veniens directe ad aedes parochiales vadit; divina autem facturus in ecclesiam pergens, ritualiter deducitur et ritualiter recipitur. Jaurini, die 12-a Aprilis 1898. Nr. 778. Ordo dispen­sandi Sacra­mentum Confirma­tionis Non ignotum est Honorabili Clero, virus socialismi, Christianae religionis principiis adversi, per varias patriae nostrae regiones a christiani nominis hostibus horumque emissariis latius usque spargi, ilioque pauperum operariorum, imo et propria possessione non carentium agricolarum mentes et animos intoxicari ac perverti, unde funesta publicae tranquillitatis ac communis securitatis perturbatio, sed et ipsorum malitiose seductorum pauperum hominum deploranda miseria necessario consequitur. Ad cohibendum tantum malum et ad prospiciendum paupertate luctantium materiali sorti peraeque ac spirituali bono, prout et communi societatis utilitati, necesse est ipsos operarios pauperes modis et mediis a Christiana religione et charitate suppeditatis contra nefarias seductorum, in hac ipsa maligna sua molitione suum proprium passim tantum et non pauperum emolumentum quaerentium, technas munire ac succollare, quatenus religionis sanctae principiis firmati, charitatis porro fra­ternae ac mutuae operibus ac subsidiis suffulti et armati, perversorum ipsos pervertere conantium machinationes animo forti ac virili constantia repellere velint ac valeant. Hunc in finem valde consultum ac proficuum erit operarios in christianas sodalitates coadunare, in quibus contra socialismi perversitatem mediis opportunis in communi defendi ac tuti reddi possunt. Talis unio operariorum nuperrime Jaurini est erecta, cujus Statuta ab Exc. R H. Ministerio adprobata in subnexis vel ideo com­munico, ut securi paradigmatis instar inserviant pro erigendis, ut optabile est, in aliis quoque Dioecesis locis ac regionibus, ejusmodi sodalitatibus. Nr. 779. Statuta Unio­nis operario­rum Christia­norum Jaurinensis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom