A Győri Püspökség Körlevelei, 1897

Tartalomjegyzék

88 Matri, cui flores dedimus mense Majo, velimus omnes fructiferum quoque Octobrem singulari pietatis affectu esse dicatum. Decet enim utrumque hoc anni tempus ei consecrari, quae de se dixit: Flores mei fructus honoris et honestatis 1 Vitae societas atque conjunctio, ad quam homines natura feruntur, nulla aetate fortasse arctior effecta est, aut tanto studio tamque communi expetita, quam nostra. Nec quisquam sane id reprehendat, nisi vis haec naturae nobilissima ad prava saepe consilia detorqueretur, convenientibus in unum atque in varii generis societates coeuntibus impiis hominibus adversus Dominum et adversus Christum ejus} Cernere tamen est, idque profecto accidit jucundissimum, inter catholicos etiam adamari magis coeptos pios coetus; eos haberi confertissimos; iis quasi com­munibus domiciliis Christianae vinculo dilectionis ita adstringi cunctos et quasi coalescere, ut vere fratres et dici posse et esse videantur. Neque enim, Christi caritate sublata, fraterna societate et nomine gloriari quisquam potest; quod acriter olim Tertullianus hisce verbis persequebatur: Fratres vestri sumus jure naturae matris unius, etsi vos parum homines, quia mali fratres. At quanto dignius fratres et dicuntur et habentur, qui unum patrem Deum agnoscunt, qui unum spiritum biberunt sanctitatis, qui de uno utero ignorantiae ejusdem ad unam lucem expaverint veritatis?3 Multiplex autem ratio est, qua catholici homines societates hujusmodi saluberrimas inire solent. Huc enim et circuli, ut ajunt, et rustica aeraria pertinent, itemque conventus animis per dies festos relaxandis, et secessus pueritiae advigilandae, et sodalitia, et coetus alii optimis consiliis instituti complures. Profecto haec omnia, etsi nomine, forma, aut suo quaeque peculiari ac proximo fine, recens inventa esse videantur, re tamen ipsa sunt antiquissima. Constat enim, in ipsis christinae religionis exordiis ejus generis societatum vestigia reperiri. Serius autem legibus confirmatae, suis distinctae signis, privilegiis donatae, divinum ad cultum in templis adhibitae, aut animis corporibusve sublevandis destinatae, variis nominibus, pro varia temporum ratione, appellatae sunt. Quarum numerus in dies ita percrebuit, ut, in Italia maxime, nulla civitas, oppidum nullum, nulla ferme paroecia sit, ubi non illae aut complures, aut aliquae certe habeantur. In his minime dubitamus praeclarum dignitatis locum assignare sodalitati, quae a sanctissimo Rosario nuncupatur. Nam sive ejus spectetur origo, e primis pollet antiquitate, quod ejusmodi institutionis auctor fuisse feratur ipse Dominicus pater- sive privilegia aestimentur, quamplurimis ipsa ornata est, Decessorum Nostrorum munificentia. — Ejus institutionis forma et quasi anima est Mariale Rosarium, cujus de virtute fuse alias loquuti sumus. Verumtamen ipsius Rosarii vis atque efficacitas, prout est officium Sodalitati, quae ab ipso nomen mutuatur, adjunctum, longe etiam major apparet. Neminem enim latet, quae sit omnibus orandi necessitas, non quod immutari possint divina decreta, sed, ex Gregorii sententia, ut homines postulando mereantur accipere, quod eis Deus omnipotens ante saecula disposuit donare.* Ex Augustino autem : qui recte novit orare, recte novit vivere.5 At preces tunc maxime robur assumunt ad caelestem opem impetrandam, quum et publice et con­1 Eccli. XXIV., 23. - * Ps. II., 2. — 3 Apolog. c. XXXIX. — 4 Dialog. 1. L, c. 8. — 6 In Ps. CXVIII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom