A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
5 Bubnich, qui in Chori musici parte aram Divae Virginis respiciente concinnum organum sumptu suo exstruxit, porro sacrae hujus imaginis ectypon in pariete orientali canonicalis domus, quae est infra aedes Seminarii, nunc ad ingressum in novam typographiam, adponi jussit, donata vinea in Nyul, ea addita conditione, ut e proventibus fundatio fiat pro Sacris, item, ut lampas coram hac imagine diebus sabbathi et ante festa B. Mariae Virginis in perpetuum oleo alatur, quod nostro quoque tempore frequentatur. Idem, de quo superius mentio erat, Comes Sigebertus Heister et Comitissa Aloysia Katzianer obtulerunt fundationem pro litaniis Sabbatinis et festivis B. Mariae Virginis, quae nostro quoque tempore, juxta mentem fundatorum, jugiter persolvuntur. Andreas Sgodich e parocho Peresznyeensi, dein Hidegségensi Canonicus (1713—1743-, item Mathias Barilich e parocho Fiilesensi itidem Canonicus (1731 — 1749.) fundationem fecerunt pro lumine coram sacra hac imagine alendo. Votiva autem dona aurea et argentea plurima adtulerunt fideles in signum intimae venerationis et gratiarum actionis. Zelosus denique Beatissimae Virginis cultor Comes Franciscus Zichy de Vásonkeő Episcopus Jaurinensis (1743-1783) in locum arae ab Heister erectae, hanc, quam nunc videmus, aram marmoream magno sumptu erexit, et in ea imaginem miraculosam argentea lista munifice ornatam collocavit, addita fundatione pro Sacris hora media octava quotidie celebrandis. Pius hic magnanimus et decorem domus Dei exuberante largitate diligens antistes locum sepulturae coram hac sacra imagine elegit. Ibi praestolatur beatam resurrectionem, quam illi omnes precamur. Tempore bellorum cum Gallis gestorum pro defensione patriae e votivis donariis s. Iconis magna vis auri et argenti ablata est; ast nova illis successerunt in thesaurario, quae in festis B. M. Virginis exponi solent, ut sint testes pietatis. S. Iconem ultimis temporibus duo e venerabili Capitulo, Josephus Trichtl lateralibus candelabris, Franciscus Ebenhöch vero nova lampade argentea ornarunt. Pius vero PP. IX. anno 1874. indulgentias plenarias concessit pro diebus 17-a et 25-a Martii, quibus memoria prodigiosi eventus quotannis recolitur. Haec sunt Dilectissimi, quae adpropinquante jubilari solemnitate Beatissimae Matris Vobis jam nunc in memoriam revocare volui, publicatione ordinis solem- nitatis ad tardiora tempora relicta. Agite jam, ut renovetis illa pia suspiria, quibus sacro Ecclesiae ministerio Vos dedicaturi, sub praesidium B. Mariae Virginis conpotentissime institit. Fateor Dux Serenissime, quod tam iusto dolore, in tantum commotus fuerim, ut nisi gratia, favor, et affectus pristinus Vestrae Serenitatis me animasset, fortasse exanimatus fuissem, unde cum ne verbum coram Fratribus proferre potuissem, excessi mutus e Consistorio, et ad Aram Piae Mariae Virginis, ante duos annos Lacrymas profundentis, in tantis meis angustiis confugi, et ibidem pro Vestra Serenitate Matrem misericordiarum exoravi, ut non cum tanto dedecore, et aliorum scandalo, meaque in aeternum confusione, sic ante tempus Jaurino, ubi meis Laboribus vires, et aetatem, cum omnium compassione consumpsi, discedere debeam ! Servet Deus V. Serenitatem in annos quam plurimos felicissime ex sincero corde desidero maneoque Vestrae Serenitatis tamquam mei gratiosissimi Principis usque ad mortem humillimus Capellanus Stephanus Telekesi m. p. (Autographon inter acta sub Christiano Augusto. Tom. I. p. 459. Indorsatum: Praesentat, die 11. Julii 1699.).