A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
37 seu statu ab ea discrepans, qua caelites Deus beando complectitur, tametsi verissime efficitur praesenti totius Trinitatis numine, ad eum veniemus et mansionem apud eum faciemus,1 attamen de Spiritu Sancto tamquam peculiaris praedicatur. Siquidem divinae et potentiae et sapientiae vel in homine improbo apparent vestigia; caritatis, quae propria Spiritus veluti nota est, alius nemo nisi justus est particeps. Atque illud cum re cohaeret, eumdem Spiritum nominari Sanctum, ideo etiam, quod ipse, primus summusque Amor, animos moveat agatque ad sanctitatem, quae demum amore in Deum continetur. Quapropter Apostolus quum justos appellat templum Dei, tales non expresse Patris aut Filii appellat, sed Spiritus Sancti: An nescitis, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo?'1 — Inhabitantem in animis piis Spiritum Sanctum ubertas munerum caelestium multis modis consequitur. Nam, quae est Aquinatis doctrina, Quum Spiritus Sanctus procedat ut amor, procedit in ratione doni primi: unde dicit Augustinus, quod per donum, quod est Spiritus Sanctus, multa propria dona dividuntur membris Christi.3 In his autem muneribus sunt arcanae illae admonitiones invitationesque, quae instinctu Sancti Spiritus identidem in mentibus animisque excitantur; quae si desint, neque initium viae bonae habetur, neque progressiones, neque exitus salutis aeternae. Et quoniam hujusmodi voces et motiones occulte admodum in animis hunt, apte in sacris paginis similes nonnunquam habentur venientis aurae sibilo; easque Doctor Angelicus scite confert motibus cordis, cujus tota vis est in animante perabdita: Cor habet quamdam influentiam occultam, et ideo cordi comparatur Spiritus Sanctus, qui invisibiliter Ecclesiam vivificat et unitC —■ Hoc amplius, homini justo, vitam scilicet viventi divinae gratiae et per congruas virtutes tamquam facultates agenti, opus plane est septenis illis, quae proprie dicuntur Spiritus Sancti, donis. Horum enim beneficio instruitur animus et munitur, ut ejus vocibus atque impulsioni facilius promptiusque obsequatur; haec propterea dona tantae sunt efficacitatis, ut eum ad fastigium sanctimoniae adducant, tantaeque excellentiae, ut in caelesti regno eadem, quamquam perfectius, perseverent. Ipsorumque ope charismatum provocatur animus et effertur ad appetendas adipiscen- dasque beatitudines evangelicas, quae, perinde ac flores verno tempore erumpentes, indices ac nunciae sunt beatitatis perpetuo mansurae. Felices denique sunt fructus, ii, ab Apostolo enumerati,6 quos hominibus justis in hac etiam caduca vita Spiritus parit et exhibet, omni refertos dulcedine et gaudio; cujusmodi esse debent a Spiritu, qui est in Trinitate genitoris genitique suavitas, ingenti largitate atque ubertate perfundens omnes creaturas.6 — Itaque divinus Spiritus in aeterno sanctitatis lumine a Patre et a Verbo procedens, amor idem et donum, postquam se per velamen imaginum in testamento veteri exhibuit, plenam sui copiam effudit in Christum in ejusque corpus mysticum, quae est Ecclesia; atque homines in pravitatem et corruptelam abeuntes praesentia et gratia sua tam salutariter revocavit, ut jam non de terra terreni, longe alia saperent et vellent, quasi de caelo caelestes. Haec omnia quum tanta sint, quumque Spiritus Sancti bonitatem in nos 1 Joann. XIV., 23. — * I. Cor. VI., 19. — 3 Summ. th. l-a, q. XXXVIIIL, a. 2. S. Aug. de Trin. 1. XV. c. 19. — 4 Summ. th. 3-a, q. VIII., a. 1 ad. 3. — 5 Gal. v. 22. — 6 S. Aug. de Trin. I. VI., c. 9.