A Győri Püspökség Körlevelei, 1897

Tartalomjegyzék

33 in saecula;1 inde significans Personarum trinitatem, hinc unitatem affirmans naturae, quae quum una eademque singulis sit Personis, ideo singulis, tamquam uni eidemque Deo, aeterna aeque majestatis gloria debetur. Quod testimonium edisserens Augustinus, Non confuse, inquit, accipiendum est, quod ait Apostolus, ex ipso et per ipsum et in ipso; ex ipso dicens propter Patrem, per ipsum propter Filium, in ipso propter Spiritum Sanctum.2 — Aptissimeque Ecclesia ea Divinitatis opera, in quibus potentia excellit, tribuere Patri, ea, in quibus excellit sapientia, tribuere Filio, ea, in quibus excellit amor, Spiritui Sancto tribuere consuevit. Non quod perfectiones cunctae atque opera extrinsecus edita Personis divinis communia non sint; sunt enim indivisa opera Trinitatis, sicut et indivisa est Trinitatis essentia,3 quia, uti res Personae divinae inseparabiles sunt, ita inseparabiliter operantur ŕ verum quod ex compara­tione quadam et propemodum affinitate, quae inter opera ipsa et Personarum proprie­tates intercedit, ea alteri potius, quam alteris, addicuntur sive, ut ajunt, appropriantur: Sicut similitudine vestigii vel imaginis in creaturis inventa, utimur ad manifesta­tionem divinarum Personarum, ita et essentialibus attributis ; et haec manifestatio Personarum per essentialia attributa appropriatio dicitur.5 Hoc modo Pater, qui est principium totius Deitatis,6 idem causa est effectrix universitatis rerum et Incar­nationis Verbi et sanctificationis animorum, ex ipso sunt omnia; ex ipso, propter Patrem. Filius autem, Verbum Imago Dei, idem est causa exemplaris, unde res omnes formam et pulchritudinem, ordinem et concentum imitantur; qui extitit nobis via, veri­tas. vita, hominis cum Deo reconciliator, per ipsum sunt omnia; per ipsum propter Filium. Spiritus vero Sanctus idem est omnium rerum causa ultima, eo, quia sicut in fine suo voluntas lateque omnia conquiescunt, non aliter ille, qui divina bonitas est, ac Patris ipsa Filiique mter se caritas, arcana ea opera de salute hominum sem­piterna, impulsione quadam valida suavique complet et perficit, in ipso sunt omnia; in ipso, propter Spiritum Sanctum. Rite igitur inviolateque custodito religionis studio, toti debito Trinitati bea­tissimae, quod magis magisque in christiano populo aequum est inculcari, ad virtutem Spiritus Sancti exponendam oratio Nostra convertitur. — Ac principio respici oportet ad Christum, conditorem Ecclesiae et nostri generis Redemptorem. Sane in operibus Dei externis illud eximie praestat Incarnati Verbi mysterium, in quo divinarum perfec­tionum sic enitet lux, ut quidquam supra ne cogitari quidem possit, et quo aliud nullum humanae naturae esse poterat salutarius. Hoc igitur tantum opus, etsi totius Trinitatis fuit, attamen Spiritui Sancto tamquam proprium adscribitur ita, ut de Virgine sic Evan- gelia commemorent: Inventa estin utero habens de Spiritu Sancto, et: (Juod in ea natum est, de Spiritu Sancto est.1 Idque merito adscribitur ei, qui Patris et Filii est caritas; quum hoc magnum pietatis Sacramentum8 sit a summa Dei erga homines caritate profectum, prout Joannes commonet: Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.2 Accedit, quod natura humana evecta inde sit ad conjunctionem personalem cum Verbo, quae dignitas non ullis quidem data est ejus promeritis, sed ex integra plane gratia, proptereaque ex munere veluti proprio Spi­1 Rom. XI., 36. — 2 De Trin. 1. VI., c. io. 1. I., c. 6. — 3 S. Aug. de Trin. 1.1., c. 4 et 5. — 4 S. Aug. ib. — 5 S. Th. ia, q. XXXIX., a. 7. — 6 S. Aug. de Trin. 1. IV., c. 20. — 7 Matth. I., 18, 20. — 8 I. Tim. III., 16. — 0 III., 16.

Next

/
Oldalképek
Tartalom