A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
3i Nr. VIL VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS, EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS, PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM ! Divinum illud munus, quod humani generis causa a Patre acceptum Jesus Christus sanctissime obiit, sicut eo tamquam ad ultimum spectat, ut homines vitae compotes hant in sempiterna gloria beatae: ita huc proxime attinet per saeculi cursum, ut divinae gratiae habeant colantque vitam, quae tandem in vitam floreat caelestem. Quamobrem omnes ad unum homines cujusvis nationis et linguae Redemptor ipse invitare ad sinum Ecclesiae suae summa benignitate non cessat: Venite ad we omnes: Ego sum vita: Ego sum pastor bonus. Hic tamen, secundum altissima quaedam consilia, ejusmodi munus noluit quidem per se in terris usquequaque conficere et explere; verum, quod ipse traditum a Patre habuerat, idem Spiritui Sancto tradidit perficiendum. Atque jucunda memoratu ea sunt, quae Christus paulo ante, quam terras relinqueret, in discipulorum coetu affirmavit: Expedit vobis, ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos: si autem abiero, mittam eum ad vos.1 Haec enim affirmans, causam discessus sui reditusque ad Patrem eam potissimum attulit, utilitatem ipsis alumnis suis profecto accessuram ab adventu Spiritus Sancti, quem quidem una monstravit, a se aeque mitti atque adeo procedere sicut a Patre, eumdemque fore, qui opus a semetipso in mortali vita exactum, deprecator, consolator, praeceptor, absolveret. Multiplici nempe virtuti hujusce Spiritus, qui in procreatione mundi ornavit caelos2 et replevit orbem terrarum,s in ejusdem redemptione perfectio operis erat providentissime reservata. — Jamvero Christi Servatoris, qui princeps pastorum est et episcopus animarum nostrarum, exempla Nos imitari, ipso opitulante, continenter studuimus; religiose insistentes idem ipsius munus Apostolis creditum, in primisque Petro, cujus etiam dignitas in indigno herede non déliéit.* Hoc adducti consilio, quaecumque in perfunctione jam diuturna summi pontificatus aggressi sumus, instandoque persequimur, ea conspirare voluimus ad duo praecipue. Primum, ad rationem vitae Christianae in societate civili et domestica, in principibus et in populis instaurandam; propterea quod nequaquam nisi a Christo vera in omnes profluat vita. Tum ad eorum fovendam reconciliationem, qui ab Ecclesia catholica vel fide vel obsequio dissident; quum haec ejusdem Christi certissima sit voluntas, ut ii omnes in unico Ovili suo sub Pastore uno censeantur. Nunc autem, quum humani exitus adventantem diem conspicimus, omnino permovemur animo, ut Apostolatus Nostri operam, qualemcumque adhuc deduximus, Spiritui Sancto, qui Amor vivificans est, ad maturitatem fecunditatemque commendemus. Propositum Nostrum quo melius uberi usque eveniat, deliberatum habemus alloqui vos per solemnia proxima sacrae Pentecostes 1 Joann. XVI., 7. — 2 Job XXVI., 13. — 3 Sáp. I., 7. — 4 S. Leo M. ser. II. in anniv. ass. suae. Nr. 970. Epistola Encyclica Leonis PP. XIII. de cultu Spiritus Sancti.