A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
28 Diebus 22-a, 23-a et 24-a Martii erat triduum, quotidie cum Sacro, et a meridie cum sacro sermone, quorum duos parochi urbis, tertium Canonicus Cathe- dralis Ecclesiae habuit. Argumenta sermonum ordine desumpta sunt ex mysteriis S. Rosarii, gaudiosi, dolorosi et gloriosi. Denique in Octava, seu 25-a Martii ingenti numero advenit e circumjacentibus regionibus fidelis populus, alii sub vexillis, alii beneficio viae ferreae in quinque directionibus urbi nostrae appropinquantis. Hora 9-a Canonicorum unus habuit sermonem, Sacrum autem Pontificale ipse ego habui. Post salutationem angelicam in turri residentiae Episcopalis pari modo, sicut de 17-a die notatum habetur, s. hymni cum musica reficiebant animos fidelium. A meridie litaniae solemnes; post has »Te Deum«. Numerus sacram confessionem peragentium et communicantium in Ecclesia Cathedrali et Conventus Carmelitarum insimul quinque millia superabat. Atque haec erat series festivitatum, causa nostrae laetitiae. Utinam Jesus Christus hanc nostrae filialis in Matrem Suam pietatis manifestationem sereno vultu accipere, Consolatrix autem afflictorum tum nobis, tum Vobis, adflictis saepe et tribulatis, benigna et praepotenti intercessione adesse dignetur. Te mei memorem Deus tueatur omnipotens! Jaurini in Hungária, die 29-a Martii, 1897. Amplitudinis Vestrae Reverendissimae Frater in Christo Joannes Zalka Eppus Jaurinensis. Revssmo Dno Joanni Healy Episcopo Clonfertensi in Longhrea— Hibernia. II. Epistola Clonfertensis. Mount St. Bernard, Ballinasloe, die 8-a Aprilis 1897. Illustrissime ac Reverendissime Domine Mihi in Christo Carissime! Summa laetitia Amplitudinis Tuae litteras hodie perlegi, quibus tam nitide exposuit Dominatio Tua solemnem eam celebrationum seriem, quas habuit tota ecclesia Vestra Jaurinensis in honorem saecularem prodigiosi sudoris sanguinei ex Imagine B. Mariae Virginis in Cathedrali Tua conservata. De illo sudore mirabili ac de festivitate jubilari Vestra et haec Dioecesis Clonfertensis, cui olim praefuit Episcopus Gualterus Lyncaeus, et tota Hibernia nostra, per litteras Amplitudinis Tuae audire magnopere gavisa est, ita, ut corpore absentes, spiritu Vobiscum aderant nostrates in festivitate illa gloriosa rite celebranda. Et ego ipse celebrationibus praedictis adesse maxime gauderem, si id mihi per episcopatus mei officia liceret. Quapropter nobis omnibus Hibernis Catholicis magno erat gaudio de nobili Vestra festivitate litteras authenticas ab Amplitudine Tua conscriptas habere, quas clero ac populo nostro fideli brevi publicandas curabo in perpetuam rei memoriam. Insuper Vobiscum ex corde orabimus Beatam Mariam Virginem, afflictorum Consolatricem, quae olim Hiberniae nostrae miseriis apud Vos modo tam mirabili condoluit, ut ipsa pia Mater per saecula ventura oculos misericordiae ad patriam