A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
15 larium habeatur ratio, sane aequa postulant et cum materna Ecclesiae sanctae caritate convenientia. Etenim in tam celeri ingeniorum cursu nullus est sientiarum campus, in quo non litterae licentius excurrant; inde pestilentissimorum librorum quotidiana colluvies. Quod vero gravius est, in tam grandi malo non modo connivent, sed magnam licentiam dant leges publicae. Eline ex una parte suspensi religione animi plurimorum : ex altera quidlibet legendi impunita copia. Hisce igitur incommodis medendum rati duo facienda duximus, ex quibus norma agendi in hoc genere certa et perspicua omnibus suppetat. Videlicet librorum improbatae lectionis diligentissime recognosci Indicem; subinde, maturum cum fuerit, ita recognitum vulgari jussimus. Praeterea ad ipsas Regulas mentem adjecimus, easque decrevimus, incolumi earum natura, efficere aliquanto molliores, ita plane, ut iis obtemperare, dummodo quis ingenio malo non sit, grave arduumque esse non possit. In quo non modo exempla sequimur decessorum Nostrorum, sed maternum Ecclesiae studium imitamur, quae quidem nihil tam expetit, quam se impertire benignam, sanandosque ex se natos ita semper curavit, curat, ut eorum infirmitati amanter studioseque parcat. Itaque matura deliberatione, adhibitisque S. R. E. Cardinalibus e sacro Consilio libris notandis, edere Decreta Generalia statuimus, quae infra scripta, unaque cum hac Constitutione conjuncta sunt, quibus idem sacrum Consilium posthac utatur unice, quibusque catholici homines toto orbe religiose pareant. Ea vim legis habere sola volumus, abrogatis Regulis sacrosanctae Tridentinae synodi jussu editis, Observationibus, Instructione, Decretis, Monitis, et quovis alio decessorum Nostrorum hac de re statuto jussuque, una excepta Constitutione Benedicti XIV. Sollicita et provida, quam, sicut adhuc viguit, ita in posterum vigere integram volumus. DECRETA GENERALIA DE PROHIBITIONE ET CENSURA LIBRORUM. TITULUS I. DE PROHIBITIONE LIBRORUM. Caput I. De prohibitis apostatarum, haereticorum, schismaticorum, aliorumque scriptorum libris. 1. Libri omnes, quos ante annum 1600. aut Summi Pontifices, aut Concilia oecumenica damnarunt, et qui in novo Indice non recensentur, eodem modo damnati habeantur, sicut olim damnati fuerunt, iis exceptis, qui per haec Decreta Generalia permittuntur. 2. Libri apostatarum, haereticorum, schismaticorum et quorumcumque scriptorum haeresin vel schisma propugnantes, aut ipsa religionis fundamenta utcumque evertentes, omnino prohibentur. 3. Item prohibentur acatholicorum libri, qui ex professo de religione tractant nisi constet nihil in eis contra fidem catholicam contineri. 4. Libri eorundem auctorum, qui ex professo de religione non tractant, sed obiter tantum fidei veritates attingunt, jure ecclesiastico prohibiti non habeantur, donec speciali decreto proscripti haud fuerint.