A Győri Püspökség Körlevelei, 1897
Tartalomjegyzék
9 Nr. III. Relate ad disciplinam abstinentiae et jejunii tempore adpropinquantis S Quadragesimae observanda erunt ea, quae juxta generalem ope Circularium a. 1871. pag. 5, sub Nr. 285. publicatam dispositionem in hoc merito ordinata sunt. Ubi vel quibus propter singularia adjuncta amplior legis venia desiderabilis videretur, pro ea impetranda, expositis motivis, specialis ad Ordinariatum recursus formandus erit. Iis tamen omnibus et singulis, qui anno praeterito specialem dispensationem Quadragesimalem obtinuerunt, persistentibus iisdem rationibus sive adjunctis, eandem dispensationis gratiam sub iisdem clausulis, usque ulteriora, hoc anno quoque, etiam sine novo speciali recursu, praesentibus in Domino concedo et concessam esse enuntio. Jaurini, die 11-a Februarii 1897. Nr. 390. Observantia Quadragesimalis. Pro beneficio parochiali in Halászi, per translationem D. parochi Colomanni Békefy ad parochiam Szent-János, vacante reddito hisce concursum publicum usque finem curr. mensis Februarii duraturum indico, competituros requisita adprobatione praeditos eo inviando, ut recursus suos Serenissimo C. et R. Archi-Duci Friderico ceu Patrono inscribendos eousque horsum exhibeant. Jaurini, die 11-a Februarii 1897. Nr. 391. Concursus pro beneficio parochiali in Halászi. A téthi plébániához tartozó Szent-Kut fiókközségben üresedésbe jött kántortanítói állomásra ezennel f. február hó végéig tartó pályázat hirdettetik. Ezen magyar tannyelvű állomás javadalmazásához, mely az 1895. évi egyházm. körlevelek 15. lapján 687. sz. a. közzétett hirdetésben van részletezve, újabban 137 frt államsegély járult. A pályázati kérvényeket kellően fölszerelve s a szent-kuti kath. iskolaszékhez czimezve nt. Flaskár Antal szentszéki ülnök és téthi esperes-plébános urnái kell benyújtani. Győr, 1897. február 11. 392. sz. Pályázat a szent-kuti kántortanítói állomásra. Ad lucrandas Indulgentias visitationi Viae Crucis adnexas communiter requiritur, ut visitans de statione ad stationem eat, et ad quamlibet stationem sistens consuetas preces recitet. Quia tamen iste modus stationes singulas circumeundo visitandi, dum Via Crucis a fidelibus in communi frequentatur, ob augustiam loci, praesertim ubi Via Crucis intra Ecclesiam est erecta, plerumque adhiberi nequit: Nr. 393. Modus visitationis Viae Crucis in communi ad lucrandas Indulgentias.