A Győri Püspökség Körlevelei, 1896
Tartalomjegyzék
46 lico, ab Hussitis in Bohemia afflicto, ope valida subveniret: Ego me, inquit, sanctae romanae Ecclesiae et vestrae Beatitudini, una cum regno meo totum dedicavi. Nihil mihi tam arduum, nihil adeo periculosum Dei in terris Vicarius, immo Deus ipse jubere potest, quod suscipere non pium et salutare existimem, quod non intrepidus aggrediar, praesertim ubi de solidanda fide catholica et de contundenda perfidia impiorum agitur . . . Quibuscumque religionis hostibus occurrere oj)us est, ecce Matthias simul et Hungária . . . Apostolicae Sedi et vestrae Beatitudini devoti manent, aeternumque manebunt. Nec vero vel regis dictis vel Pontificis expectationi res defuit; manetque posteritati gravissimum documentum. — Huc praeterea spectant, tamquam fidelis admodum voluntatis praemia, eae commendationes non paucae nec mediocres, quibus ab hac Sede Apostolica dignatum est genus vestrum; singulares item honores ac privilegia, quae vestris regibus ab ipsa sunt impertita. Libet autem Nobis, praesentemque celebritatem omnino addecet, illustriorem quamdam paginam excitare ex amplo diplomate, quo Clemens XIII. Mariae Teresiae, reginae Hungáriáé, eique in eodem regno successuris appellationem Regis Apostolid, privilegio vel consuetudine inductam, pro potestate confirmavit. Hoc igitur Pontificis praeconio, ut jam patres atque avi, nepotes ipsi fruantur: » . . . Florentissimum »Hungáriáé regnum, ad Christianae ditionis et gloriae terminos proterendos, vel »propter bellicosissimae gentis fortitudinem omnium aptissimum, vel propter »locorum naturam opportunissimum adhuc quidem semper habitum est et »fuit. Neque vero quisquam ignorat quam multa et quam egregia facinora pro »tuenda propagandaque Jesu Christi religione gessit nobilissima Hungarorum gens; »quam saepe manus conseruit cum teterrimis hostibus, iisdemque ad communem »Christianae reipublicae perniciem erumpentibus suo veluti corpore aditum interclusit, »maximasque de illis victorias reportavit. Celebrantur ea quidem fama, clarissimisque »prodita sunt monumentis litterarum. At silentio nullo modo praeterire possumus »Stephanum illum sanctissimum fortissimumque Hungáriáé principem, cujus memoriam caelestibus honoribus consecratam atque in Sanctorum numero collocatam »rite veneramur. Ejus autem virtutis, sanctitatis, fortitudinis vestigia extant istis in locis »ad laudem Hungarici nominis sempiternam. Neque ejus pulcherrima exempla »virtutum reliqui in regno successores non sunt perpetuis temporibus imitati. »Quamobrem nemini mirum videri debet, si romani Pontifices Hungaricam nationem »ejusdemque principes et reges, ob maxima et egregia illorum erga catholicam »fidem et romanam Sedem merita, amplissimis semper laudibus ac privilegiis conde- »coraverint. Quale est illud in primis sane honorificum, quod ante reges, quando »prodeunt in publicum, tamquam splendidissimum Apostolatus insigne, Crux praefe- »ratur, idque ut ostendatur Hungaricam nationem atque ejus reges gloriari unice »in Cruce D. N. Jesu Christi: atque in eo signo pro catholica fide et dimicare »semper et vincere consuevisse1)«. Jamvero, quamquam tam praeclaris hominum ac rerum recordationibus sollemnia commendari vestra magnisque laetitiae significationibus exornari perpulcrum 1) Epist. Quum maltu alia die 19. Aug. a. 1758.