A Győri Püspökség Körlevelei, 1895
Tartalomjegyzék
20 exorta, quod gens Anglorum, operante omnipotentis Dei gratia, et tua Fraternitate laborante, expulsis errorum tenebris, sanctae fidei luce perfusa est, quod mente integerrima jam calcat idola, quibus prius vesano timore subjacebat?‘) Idemque Etbelberto, regi Cantii, et Bertae reginae gratulatus est epistolis perbenignis, quod altera recordandae memoriae Helenam, alter Constantinum piissimum Imperatorem essent imitati;2) tum utrumque et gentem saluberrimis monitis confirmavit, plenisque prudentiae institutis provehere et augere reliqua vita non desiit. Ita in Britanniae finibus christianum nomen, temporibus priscis ab ipsa Ecclesia invectum, propagatum, vindicatum,2) quod exterarum deinde occupatione gentium oppressum longo intervallo defecerat, feliciter Gregorio auspice restitutum est. Haec principio revocare libuit, non ideo solum, quia per se egregia sunt et Ecclesiae Christi gloriosa, sed quia populo Anglorum, cujus gratia sunt gesta, certe erunt ad commemorandum pergrata. — At vero, quod magni interest reputare^ eadem caritatis Gregorii instantiaeque argumenta, transmissa veluti hereditate, in eis non dissimiliter apparent, qui Pontifices successerunt. Sive enim dignis pastoribus designatis, sive datis humanae divinaeque doctrinae magistris optimis, sive disciplinae et hortationis suppeditatis auxiliis, diligentissime est ab illis abundeque praestitum, quidquid resurgenti apud vos ecclesiae ad firmamentum erat opus et ubertatem. Hujusmodi curis perbrevi sane tempore respondit exitus; nec enim usquam fortasse altius in animis recens fides insedit, neque acriores pietatis sensus erga beatissimi Petri Cathedram viguerunt. Cum quo christianae unitatis centro, in romanis Episcopis divinitus constituto, jam tum summa Anglis conjunctio intercessit, decursuque aetatum perstitit, fidelissimo obsequio, firma; id quod tam multis tamque nobilibus rerum monumentis consignatum est, nihil ut testatius fieri queat. Verum saeculo sexto decimo, in illa religioni catholicae asperrima per Europam tempestate, Anglia simul, neque ignota est causa, gravissimum vulnus accepit: quae primum divulsa a communione Apostolicae Sedis, dein ab ea fide sanctissima abducta est, quam complura jam saecula, cum magno etiam libertatis emolumento, laeta coluerat. Dissidium triste! quod decessores Nostri ex intima caritate deploraverunt, omnique providentiae ratione conati sunt restinguere, et profluentem inde malorum vim deminuere. Longum quidem est, neque est necessarium, seriem persequi earum rerum, quae ipsorum in hoc sedulam perpetuamque curam declarent. —- Praesidium vero insigne et praevalidum ab iis paratum est, quoties peculiares indixerunt preces eo proposito, ut Deus Angliám suam benignus respiceret. Cui eximio caritatis operi sese nonnulli majorem in modum dediderunt viri sanctitate illustres, nominatim Carolus Borromaeus et Philippus Nerius, maximeque superiore saeculo Paulus ille, auctor Sodalitatis a Christi Passione, qui, non sine quodam caelesti afflatu, ut proditum est, ad thronum divinae gratiae supplicando *) Epist. XI, 28. ai. IX, 58. — a) Ib. XI, 66, a 1. IX, 60; XI, 29, a 1. IX, 59. — *) In hoc valde egit sanctus Caelestinus I. adversus haeresim pelagianam, quae Britannos infecerat. Qua de re sanctus Prosper Aquitanus, scriptor ejusdem aetatis, idemque postea sancti Leonis Magni notarius, sic habet insuo Chronico: »Agricola pelagianus, Severiani pelagiani episcopi filius, ecclesias Britanniae dogmatis sui insinuatione' corrupit. Sed ad actionem Palladii diaconi, Papa Caelestinus Germanum, antissiodorensem episcopum vice sua mittit, et deturbatis haereticis, Britannos ad catholicam fidem dirigit.« Migne, Bibi. PP. — S. Prosp. Aquit. opp., vol. un., pag. 594.