A Győri Püspökség Körlevelei, 1894
Tartalomjegyzék
86 Nostri hodierni scriptores fatentur duo quidem esse impedimenta spiritualis cognationis et ea in libello ad dispensationem esse declaranda, si unus fuit patrinus filii alterius et ista vicissim matrina filiae prioris ; item, si quis eumdem filium e sacro fonte levavit et in Confirmatione tenuit. Quidam vero negant duo aut plura esse impedimenta, si quis duos aut plures filios alterius tenuit in Baptismo vel in Confirmatione; aut saltem unum tunc esse declarandum impedimentum affirmant; quin tamen hujus rationem afferant. Nullum de hoc decretum Sacrarum Congregationum inveni. Unde humiliter ad Sanctitatis Yestrae pedes provolutus sequentibus dubiis responsum a Sancta Sede expostulo. I. Is, qui levavit e sacro fonte, aut tetigit in Confirmatione, duos aut plures filios ejusdem matris, habet-ne cum illa tot impedimenta compaternitatis, qúot ejus filios sic tenuit ? II. Haec omnia impedimenta sunt-ne in libello supplici enuntianda, ut valeat dispensatio ? Responsum S. Congr. Officii. Re discussa in Congne generali habita feria IV. die Martii hujus anni, Emi l)ni Card. una mecum generales Inquis, respondendum decreverunt: Si quis plures ejusdem personae filios in eodem Sacramento teneat, cognationem spiritualem non augeri, et consequenter opus non esse ad dispensationis validitatem, ut in supplici libello haec circumstantia exprimatur .... Romae, die 29. Aprilis 1894. R. Card. Monaco. (Cire. Yesprim. 1894. pag. 58.) Jaurini, die 7-a Septembris 1894. Joannes m. p., Episcopus.