A Győri Püspökség Körlevelei, 1894

Tartalomjegyzék

5 Nr. III. Venerabiles Fratres et Filii in Christo DilectissimiI Dubius Ecclesiae nostrae status, quem in meis Circularibus nuperrime in- digitavi, adhuc perseverat. Salutare profecto est, ut vigilanti animo recolamus omnia, quae seu ad historiam sive ad agenda nostra iniquo hoc tempore pertinere digno­scuntur. Intermedio tempore celebratus est magnus Catholicorum Congressus Buda- pestini, de quo, ut in his Circularibus ejus tantillum saltem vestigium maneat, aliqua adnotare juvat. Quo clarius videlicet cognoverunt Catholici Hungáriáé ferendarum legum tenores, eo ferventius in eis exortum est desiderium celebrandi Congressum ampli­orem, in quo querelis expositis vota sua manifestent, Ecclesiae placita et jura de­fensum pergant, vacillantibus directam viam monstrent, timidis denique animos addere festinent. Congressus iste, moderantibus ortum ejus et formam inclytis viris Comite Ferdinando Zichy de Vásonkeő, aurei velleris Equite, et altero Comite Nicolao Mauritio Esterházy de Galantha, Perpetuo in Fraknó, aliisque, tandem die 16-a curr. m. Januarii, praemissa solemni S. Spiritus invocatione, apertus est. Confluxit autem Budapestinum tanta Catholicorum ex universa Hungária multitudo, ut destinata ad conventum celebrandum aula — utut earum, quae Pestini sunt, amplissima — recipiendis tantis longe insufficiens esset. Tantos congregatos patria tunc vidit, dum a. 1857. immortalis memoriae Cardinalis Primas Joannes Sczitovszky, zelosus ille, pastoralis laboris et fatigii patien- tissimus, ad omnes denique eximii sui muneris partes rite explendas sollicite inten­tissimus Praesul, Processionem duxit ad Cellas Marianas, tum ut septimo-secularis memoria cultus B. Mariae Virginis' in Cellis recolatur, tum ut in lugubri patriae statu intercessio B. M. Virginis, ad exemplum Majorum nostrorum, expetatur. Tunc attamen ex Episcopis Dioecesanis nonnisi duo interfuerunt (p. m. Franciscus Szenczy Sabariensis et Augustinus Roskoványi Nitriensig), sic etiam e Magnatibus duo (C. Georgius Apponyi et C. Felix Zichy): caeteri interim viri Ecclesiastici, ducenti tri­ginta duo, e pia plebe circa viginti quinque mille fideles duxerunt ad locum hunc gratiarum! Nunc Budapestini integer Episcoporum chorus, multi Magnates e principa­libus Regni familiis Catholicis, ex Honoratiorum — ut dici amat — ordine plurimi, sed nec pauci e caeteris fidelibus e remotioribus plane patriae finibus, Congressui interfuerunt. Expositioni initium fecit Emmus Cardinalis Primas, continuarunt alii viri tum Ecclesiastici tum seculares, et acceptata sunt quaedam declarationis puncta, indi­cantia: quomodo sentiendum sit, si de pendentibus quaestionibus, vota et gravamina nostra concernentibus, agatur, quidve agendum, ut jura Ecclesiae vindicentur et in tuto collocentur. Puncta harum declarationum his in Circularibus vobiscum inferius Nr. 212. Congressus Catholicorum Budapesti- nensis decla­rationes.

Next

/
Oldalképek
Tartalom