A Győri Püspökség Körlevelei, 1894
Tartalomjegyzék
71 muutur, Itali et Galli. Quibus armis, qua ratione id rectius possint, jam Nos ipsi demonstravimus; neque victoria incerta eo fidentibus duce, cujus perstat divina vox : Ego vici mundum.1) Utroque depulso periculo, resti tutisque ad fidei unitatem imperiis et civitatibus, mirum quam efficax medicina malorum et quanta bonorum copia manaret. Praecipua libet attingere. Pertinet primum ad dignitatem ac munera Ecclesiae; quae quidem receptura esset Iionoris gradum debitum, atque iter suum et invidia vacuum et libertate munitum pergeret, administra evangelicae veritatis et gratiae, idque singulari cum salute civitatum. Ea enim cum magistra sit et dux hominum generi a Deo data, conferre operam potest praecipue accommodatam maximis temporum conversionibus in commune bonum temperandis, •causis vel impeditissimis opportune dirimendis, recto justoque, quae firmissima sunt fundamenta reipublicae, provehendo. Praeclara deinde conjunctionis inter nationes accessio fieret, desideranda maxime hoc tempore, ad taetra bellorum discrimina praecavenda. — Ante oculos habemus Europae tempora. Multos jam annos plus specie in pace vivitur, quam re. Insidentibus suspicionibus mutuis singulae fere gentes pergunt certatim instruere sese apparatu bellico. Improvida adolescentium aetas, procul parentum consilio magisterioque, in pericula truditur vitae militaris; validissima pubes ab agrorum cultura, a studiis optimis, a mercaturis, ab artificiis ad arma traducitur. Hinc exhausta magnis sumptibus aeraria, attritae civitatum opes, afflicta fortuna privatorum; jamque ea, quae nunc est, veluti procincta pax diutius ferri non potest. Civilis hominum conjunctionis talemne esse natura statum ? • Atqui hinc evadere, et pacem veri nominis adipisci, nisi Jesu Christi beneficio, non possumus. Etenim ad ambitionem, ad appetentiam alieni, ad aemulationem cohibendam, quae sunt maximae bellorum faces, christiana virtute, imprimisque justitia, nihil est aptius; cujus ipsius virtutis munere tum jura gentium et religiones foederum integra esse possunt, tum germanitatis vincula firmiter permanere, eo persuaso: Justitia elevat gentem}) Pariter domi suppetet inde praesidium salutis publicae multo certius ac validius, quam quod leges et arma praebent. Siquidem nemo non videt, ingravescere quotidie pericula incolumitatis et tranquillitatis publicae, cum seditiosorum sectae, quod crebra testatur facinorum atrocitas, in eversiones conspirent atque excidia civitatum. Scilicet magna contentione agitatur ea duplex causa, quam socialem, quam politicam appellant. Utraque sane gravissima; atque utrique sapienter justeque dirimendae, quamvis laudabilia studia, temperamenta, experimenta sint in medio consulta, tamen nihil aliud tam opportunum fuerit, quam si passim animi ad conscientiam regulamque officii ex interiore fidei christianae principio informentur. — De sociali causa in hanc sententiam a Nobis non multo ante, data ■opera, tractatum est, sumptis ab Evangelio, itemque a naturali ratione principiis. — De causa politica, libertatis cum potestate conciliandae gratia, quas multi notione confundunt et re intemperanter distrahunt, ex christiana philosophia vis derivari potest perutilis. Nam hoc posito et omnium assensu approbato, quaecumque demum sit forma reipublicae, au>) Jo. XVI, 33. 2) Prov. XIV. 34.