A Győri Püspökség Körlevelei, 1894
Tartalomjegyzék
57 Nr. XI. Ad litteras meas S. Sedi Apostolicae exhibitas, quibus solutionem diversorum dubiorum ex parte Sodalitatis Rosarii vivi propositorum petii, sequens accepi S. Congregationis Indulgentiarum responsum. Ulme ac Rme Dne! Datis litteris ad S. Rituum Congnem sub die 4. Februarii hujus decurrentis anni, Amplitudo Tua varia dubia proponebat piam Consociationem a Rosario vivente respicientia, quae deinde ad hanc Congnem Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositam fuerunt transmissa. Perro ad examen revocata dubia ab A. T. proposita veluti in tres classes fuerunt distributa. Jam vero relate ad dubia 1-ae classis, quae referuntur ad usum coronae benedictae pro sodalibus piae societatis a Rosario Yivente addictis, haec retinenda sunt : 1- o Sodales singulos recitantes suam decadem uti debere Rosario benedicto, uti patet ex iis, quae leguntur in legibus de societate a Rosario vivente sub Nr. 9, in quo expresse dicitur teneri Sodales recitare decadem quotidianam cum corona precatoria „de more benedicta.“ 2- 0 Pariter teneri Sodales ad utendum corona benedicta, si frui velint Indulgentiis concessis a s. m. Benedicto XIII., minime vero, si gaudere cupiant tantum Indulgentiis Sodalibus tributis a Gregorio XYI. Id facile eruitur ex ipso Summario Indulgentiarum ipsi Sodalitati concessarum approbato ab hac S. Cgne sub die 2-a Februarii 1878. 3- 0 Sodales recitantes etiam decadem unam lucrari Indulgentias concessas a Benedicto XIII. Christi fidelibus, qui saltem quinque decades recitaverint, uti pariter constat ex cit. Summ. Quoad vero dubia secundae classis, quae sese referunt ad modum distribuendi Sodalibus singulis mensibus mysteria Rosarii, hoc principii loco habendum est: sortitionem, vel eorundem distributionem secuudum naturalem ordinem, rem esse tantum pertinentem ad regulas seu statuta Sodalitatis, minime vero recensendam esse inter conditiones ad lucrandas Indulgentias; quippe in Brevi Apostolico, quo Indulgentiae conceduntur, haec conditio haud apponitur, ac proinde modus distribuendi mysteria Sodalibus ille seligi potest, qui attentis personarum et locorum circumstantiis opportunior videbitur. Quoad vero dubia 3-ae classis, quae propius attingunt quaestionem de iis Sodalibus, qui Societati a Rosario vivente fuerunt adscripti extra tuam Dioecesim, res ita componi potest: Quoad Sodales extradioecesanos jam in antecessum assumptos attinet, S. Cngtio benigne permittit, ut salvis Indulgentiis in sodalitate Jaurinensi et sub moderatore dioecesauo a Rmo P. Magistro Generali Ordinis Praedicatorum nominato permanere possint, si velint. Quoad futurum vero observentur statuta Sodalitatis, et extradioecesani remittantur ad Directores dioecesanos respectivos, qui a Provinciali Ordinis Praedicatorum Yiennae in Austria residente facultates necessarias facile obtinere possunt. Nr. 1172. Rescriptum S. Congr. Indulg. de Sodalitate Rosarii vivi.