A Győri Püspökség Körlevelei, 1894

Tartalomjegyzék

11 Nr. IV. VKNERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS, PRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS UNIVERSIS CATHOLICI OliBIS GRATIAM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Providentissimus Deus, qui humanum genus, admirabili caritatis consilio, ad consortium naturae divinae principio evexit, dein a communi labe exitioque eductum, in pristinam dignitatem restituit, hoc eidem propterea contulit singulare praesidium, ut arcana divinitatis, sapientiae, misericordiae suae supernaturali via patefaceret. Licet enim in divina revelatione res quoque comprehendantur, quae humanae rationi inaccessae non sunt, ideo hominibus revelatae, ut ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint, non hac tamen de causa re­velatio absolute necessaria dicenda est sed quia Deus ex infinita bonitate sua ordinavit hominem ad finem super naturalem.1) Quae super natur alis revelatio, secundum universalis Ecclesiae, fidem, continetur tum in sine scripto traditionibus, tum etiam in libris scriptis, qui appellantur sacri et canonici, eo quod Spiritu Sancto inspirante conscripti. Deum habent auctorem, atque ut tales ipsi Ecclesiae traditi sunt.2) Hoc sane de utriusque Testamenti libris perpetuo tenuit palamque professa est Ecclesia; eaque cognita sunt gravissima veterum documenta, quibus enuntiatur, Deum, prius per prophetas, deinde per seipsum, postea per apostolos locutum, etiam Scripturam condidisse, qáae cano­nica nominatur,*) eamdemque esse oracula et eloquia divina,4) litteras esse, humano generi longe a patria peregrinanti a Patre caelesti datas et per auctores sacros transmissas 5) Jam, tanta quum sit praestantia et dignitas Scripturarum, ut Deo ipso auctore confectae, altissima ejusdem mysteria, consilia, opera complectantur: illud consequitur, eam quoque partem sacrae theologiae, que in eisdem divinis Libris tuendis interpretandisque versatur, excellentiae et utilitatis esse quam maximae. — Nos igitur, quemadmodum alia quaedam disciplinarum genera, quippe quae ad in­crementa divinae gloriae humaneque salutis valere plurimum posse viderentur, crebris epistolis et cohortationibus provehenda, non sine fructu, Deo adjutore, curavimus: ita nobilissimum hoc sacrarum Litterarum studium excitare et commendare, atque etiam ad temporum necessitates congruentius dirigere jamdiu apud Nos cogitamus. Movemur nempe ac prope impellimur sollicitudine Apostoliéi muneris, non modo ut hunc praeclarum catholicae revelationis fontem tutius atque uberius ad utilitatem dominicae gregis patere velimus, verum etiam ut eumdem ne patiamur ulla in parte violari ab iis, qui in Scripturam sanctam, sive impio ausu invehuntur aperte, sive nova quaedam fallaciter mprudenterve moliuntur. — Non sumus equidem nescii, *) Cone. Vat. sess. III, cap. II. de revei. — a) Ibid. — 8) S. Aug. de civ. Dei XI, 3. — *) S. Clem. Rom. I ad Cor. 45. S. Polycarp. ad Phil. 7. S. Iren. c. haer. II. 2tS, 2. — 6) S. Chrys. in Gen. hom. 2, 2 ; S. Aug. in Ps. XXX, serm. 2, 1 ; S. Greg. M. ad Theod. ep. IV. 31. Nr. 257 Litterae Encyclicae Leonis PP. XIII de studiis scripturae sacrae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom