A Győri Püspökség Körlevelei, 1893

Tartalomjegyzék

48 est grandis peccati, et si talia patrando simul formaliter dogma negaverit catholicum de Sacramento Matrimonii, deque sacrosanctis Ecclesiae circa illud juribus, formalis quoque exsistit haereticus; ast major utilitas, per se loquendo, resultaret spectatis prolibus, sive e priori matrimonio susceptis, sive e novo suscipiendis. Catholicus enim ille, alicui haeresi non adscriptus formaliter, non tenebitur proles e priori matrimonio progeneratas trahere ad haeresim, nec ex novo matrimonio, recte concu­binatu, progenitas educare tenebitur in haeresi. Perseverabit ille quidem in peccato habituali, nec ei Sacramenta administrari poterunt, ast proles suas, dummodo velit, in catholica educare poterit religione, atque tali modo vitari poterit periculum decatholi- sationis integrarum familiarum, praecipue illarum, quae ad classem, ut ajunt, cultiorem pertinent; fidelis enim populus hucadusque sancte custodit vinculi matrimonialis uni­tatem et fidelissime adhaeret sanctae Matri Ecclesiae. Et horum in nexu animadver­tere oportet, haud deesse catholicos laicos tractandis politicis negotiis deditos, quos dogmatis catholici de Sacramento Matrimonii sive ignaros, sive incurios, speranda cessatio vel saltem imminutio dictarum apostasiarum movit, ut institutionem matri­monii civilis anteponant statui praesenti, in quo, prout superius exposuimus, quin vigeat apud nos matrimonium civile, matrimonia etiam catholice contracta solvi possunt, et insuper parentes et proles traduntur haeresi. Tam hi, quam gubernium continuo repetunt, praesentem statum rei matrimonialis in Hungária esse intolera­bilem, vulgarisque innixi liberalismi principiis asserunt, debere cum immutari ita, ut adsit unitas in jure matrimoniali, quae, prout ajunt, aliter obtineri nequit, nisi per reformationem atque talem coordinationem juris matrimonialis, quae singularum con­fessionum jura particularia non respicit, sed tantummodo indigentias Status prae oculis habet. Hac autem via perveniunt ad postulandum matrimonium civile. — Ut plenam nostrorum adjunctorum exhibeamus imaginem, haec quoque adtulisse juvabat. Serius autem monstrabimus, quomodo praesens rei matrimonialis conditio via legislativa in melius mutari possit, quin instituatur matrimonium civile. Quae superius de utilitate ab institutione matrimonii civilis solubilis resul­tante diximus, de utilitate illa per se spectata dicta sunt. Nam si suis juncta consi­deretur conditionibus, eadem de illa dicenda, quae superius de utilitate e matri­monii civilis institutione resultant in genere quaerentes, exposuimus. Damna quoque nostris oris ex institutione matrimonii civilis oriunda speci­alia recensuri, sequentia adieramus, necesse est. Status enim Hungaricus hucusque agnovit jus et potestatem Ecclesiae in matrimonium, imo quoad catholicos nullum habet jus matrimoniale, quamvis impedimenta prohibentia et ipse statuat, praeter jus ipsius Sanctae Matris Ecclesiae. Huic principio conformiter agnoscit pro catho­licis impedimenta juris divini et impedimenta juris ecclesiastici, prout et potestatem Ecclesiae dispensandi in impedimentis. Agnoscit et fatetur causas matrimoniales pertinere ad judicem ecclesiasticum; introducto tamen civili matrimonio haec omnia negaret, statueretque novum genus matrimoniorum, quae coram potestate civili essent valida, coram Ecclesia vero invalida. Per introductionem matrimonii civilis novi aperi­rentur fontes indifferentismi religiosi jam alioquin multum dilatati, novaque praeberetur hominibus occasio spernendi auctoritatem Ecclesiae, seque ab illius influxu subtra-

Next

/
Oldalképek
Tartalom