A Győri Püspökség Körlevelei, 1893

Tartalomjegyzék

1 Nr. L VENERABILES FRATRES ET FILII IN CHRISTO DILECTISSIMI! Regi seculorum immortali et invisibili, qui mutat tempora et aetates, qui potentia et misericordia allidit et elevat, ad tempus adfligi permittit et consolatur, Huic — inquam — omnia videnti et sapienter providenti Patri, novum hunc annum ingredientes, dicamus laudem et gratiarum actionem. Dum regna continuis ubique exagitantur Comitiorum turbinibus; dum ple- risque in locis socialem civium vitam quietam esse non sinit tumultus operariorum ampliorem fatigiorum mercedem urgentium; dum alibi locorum subditi sub pondere onerum publicorum gemunt; facies autem Ecclesiae Jesu Christi opacis passim obte­gitur nubibus: ecce Orbi catholico, depulsis sensim nebulis, laetior illucescit dies. Causam instantis laetitiae me etsi tacente omnes nostis. Beatissimus scilicet Pater noster, Christi in terris Vicarius Ecclesiam catholicam sapientissime gubernans Leo Papa XIII. consecrationis suae Episcopalis die 19-a Februarii anni hujus semisecularem recolere pergit memoriam. Recedat igitur atra nox, et adpropinquet dies exultationis; recedant luctuo­sae nubes, et sereno tantisper coelo laetetur mater Ecclesia Illius «luminis in coelo» adornata fulgoribus, qui «quasi stella matutina in medio nebulae, et quasi luna plena in diebus suis lucet et quasi sol refulget in templo Domini.» Dignum profecto est, ut quemadmodum patienti Beatissimo Patri compassi sumus, ita nunc gaudenti omnes congaudeamus. Semiseculo fungitur Ille Episcopali munere, multisque jam annis regit uni­versam Ecclesiam Jesu Christi, regit inter minaces procellas, regit animo frangi nescio, luctantes ventos tempestatesque sonoras imperio premens, regit Confessoris aureola redimitus. Sed justum quoque est, ut Deo pro tanto Pontifice gratias agamus. Mira divinae pietatis circa nos dignatione datus est Ille praeesse Ecclesiae. Variis scienti­arum generibus ornatissimus, longa experientia excultus, vitae sanctitate fulgens, in adversis fortis et patiens, impendentibus tempestatibus non cedens, animo intrepido et Deo juncto tenet clavum admirabilis illius navis, quae «quantum libet mare saeviat, ventus incumbat, inter flatus et fluctus turbatur tantum, sed non mergitur.» Pastoralis Ejus sollicitudo ad remotissimos quosque populos extensa stabilito Hier­archiáé ordine faciem Ecclesiae ampliare, auctoritatem augere pergit. Oppressos qua auctoritate, qua intercessione defendit, consolatur, erigit. Tranquillitati publicae com­mendatione justitiae providet. Controversas inter Nationes juris quaestiones arbiter dirimit. Egentibus utut ipse etiam egens stipe subvenit. Scientias juvenilis et virilis suae aetatis delicias inclinante licet jam aetate assidue colit et Clero universo missis epistolis commendat, emergentibus autem dubiis in Cathedra S. Petri sedens praestat quaerentibus fidei veritatem. Denique, quum omnia adferre non valeamus, unum Nr. 1. Jubilaeum Episcopale Leonis PP. XIII.

Next

/
Oldalképek
Tartalom