A Győri Püspökség Körlevelei, 1893

Tartalomjegyzék

17 Nr. V. I. Fines. — In Brevi Apostolico Neminem fugit, a SSmo D. N. Leone PP. XIII. die 14. mensis Junii 1892. pro universo terrarum orbe promulgato habetur, Piae Consociationi a S. Familia id esse propositum: «Familias Christianas arctiori pietatis nexu sacrae Familiae devincire, vel potius omnino devovere, eo etiam consilio, uti scilicet Jesus, Maria, Joseph familias sibi deditas tamquam rem propriam tueantur et foveant» —; quare omnes, quicumque ad eam pertinent socie­tatem, oportere contendere, ut «inter se colligatis fide mentibus, earitate voluntatibus, in amore Dei atque hominum, vitam ad propositum exigant exemplar.» — Ad haec facilius certiusque assequenda, Cardinalis vice sacra Urbis antistes, ab Ipso Pontifice Maximo Leone XIII. Consociationis universae Praeses electus datusque Patronus, audito coetu a consiliis, haec quae sequuntur servanda decrevit. II. Adimplenda munera. — 0) Cardinalis Praesidis erit, coetus virorum a consiliis, quando Ipsi opportunum videbitur, indicere eisque praeesse, litteras ad Epi­scopos dioecesanos, pro suis quemque negotiis, itemque paginas aggregationis atque ejusmodi alia subscribere. Ejusdem erit paroeciarum numerum ac familiarum recipere, quae per varias orbis regiones in Piae Consociationis album fuerint adscriptae. Sacris coetibus ac religionis solemnibus, quae a Pia Consociatione celebrari in Urbe con­tigerit, vel Ipse praeerit, vel alius ab Eo sufficiendus antistes. Sui denique muneris erit, de omnibus, quae piam hanc Societatem spectent, per consiliarios suos edoceri, praesertim in iis, quae ab his possent ex officio fieri, vel quae aliquam difficultatem praeseferre videantur. b) Trium (quorum alter est a secretis pro tempore S. Rituum Congrega­tionis), quos Cardinalis Praeses sibi adscivit, urbanorum Antistitum erit diligenter conventibus interessé, suam sententiam dicere, significare Praesidi, si quid noverint Piae Societati profuturum, in omnia, quae ad hujus bonum referantur, sedulo incum­bere. — His accedit Sacerdos, qui fungatur munere Secretarii Piae Societatis, ad id electus a Cardinali Praeside. Huic curae erit, graviora, quae in conventibus occur­rant pertractanda negotia, adnotare; quae ad rei incrementum collatura duxerit, proponere; scriptis edendis a Pia Consociatione vigilem navare operam; de omnibus ac singulis communicare cum Praeside, ut et necessaria adprobatione et duplici subscriptione muniantur. — Porro Sacerdos a secretis adsciscere sibi in auxilium poterit alium Presbyterum, a praeside adprobandum, qui Secretarii vices adimpleat. Ad eum itaque pertinebit, dandas ad Episcopos aliosve litteras exarare, eorumque epistolis rescribere, prout a Cardinali Praeside fuerit edoctus, cui et Secretario postea tradet subscribendas. Penes ipsum erit pluteus, sive archivum, quo scripta, libellos, sacras imagines, aggregationis paginas et alia ejusmodi servabit in usum Sodalium, prout Piae Consociationis consilium constituerit. Agendas sibi expensas ipse describat et Praesidi referat, cui etiam rationem reddet. III. Extra Urbem. — a) Episcopi dioecesani erit aliquem e suis Sacer­dotibus, quantum fieri possit digniorem, eligere ad munus Moderatoris, hujus studium Nr. 644. Piae con­sociationis Sacrae Familiae regulae.

Next

/
Oldalképek
Tartalom