A Győri Püspökség Körlevelei, 1892
Tartalomjegyzék
80 tra eam adhibendis, sed etiam in genere de mediis, quibus status valetudinis publicae communis a graviori saltem perturbatione praeservari posset. Haberi potest exiguo pretio io xr. in bibliopolio «Lövy József fia» in Miskolcz. Jaurini, die 28-a Novembris 1892. Nr. 2724. Tabellae motus popularis dimittuntur. Tabellae motus popularis ab Officio regnicolari Statistico horsum transpositae in requisito pro singulis Districtibus exemplarium numero harum in nexu cum eo dimittuntur, ut illas DD. Curati datis annum 1892. concernentibus juxta inviationes in ipsis tabellis propositas accurate complere, et completas respectivae jurisdictioni politicae quamprimum, omnino autem usque finem mensis Januarii a. 1893. exhibere velint. In tabellae matris fronte omnes et singulae filiales nomine- tenus enumerandae sunt, sive occurrerit in illis aliquid adnotandum, sive non. Jaurini, die 28-a Novembris 1892. Nr. 2725. Mutationes ir Clero. D. Alexander Giesswein, Secretarius Eppalis, nominatus est S. 'Sedis Consist. Assessor. D. Carolus Köppl, Camerarius Pontificius ad hon., institutus est parochus in Nagymarton. D. Joannes Morth, administrator Lánzsérensis, institutus est parochus in Szikra. D. Benedictus Mayer, administrator interimalis e Szikra in pari qualitate ad Lánzsér est translatus. Jaurini, die 28-a Novembris 1892. Joannes m. p., Episcopus.