A Győri Püspökség Körlevelei, 1892

Tartalomjegyzék

61 placuit tantam nostri praeseferre similitudinem, seque hominis filium atque adeo fratrem nostrum dicere et praebere, quo testatior sua in nos misericordia patesceret, Debuit per omnia fratribus similari , ut misericors feret2)-. Mariae non aliter, ex eo quod Christi Domini ejusdemque fratris nostri electa est mater, hoc supra matres omnes singulare inditum est, ut misericordiam nobis proderet effunderet suam. Id praeterea si debemus Christo, quod nobiscum jus sibi proprium quodammodo com- municarit, Deum vocandi et habendi patrem: eidem similiter debemus communicatum amantissime jus, Mariam vocandi et habendi matrem. Quando autem natura ipsa nomen matris fecit dulcissimum, in eaque exemplar quasi statuit amoris teneri et providentis, lingua quidem haud satis eloqui potest, at probe sentiunt piorum animi, quanta in Maria insideat benevolentis actuosaeque caritatis flamma, in ea nimirum, quae nobis non humanitus, sed a Christo est mater. Atque multo illa magis nostra omnia habet cognita et perspecta; quibus ad vitam indigeamus praesidiis, quae im­pendeant publice privatim pericula, quibus in angustiis in malis versemur, quam in primis sit acris cum acerrimis hostibus de salute animae dimicatio; in his autem aliisve asperitatibus vitae multo ipsa potest largius, et vehementius exoptat solatium, robur, auxilia omne genus carissimis filiis afferre. Itaque ad Mariam non timide non remisse adeamus, per illa obsecrantes materna vincula, quibus cum Jesu itemque nobiscum conjunctissima est; praesentem ejus opem, quo precationis modo significavit ipsa et peracceptum habet, religiosissime invocemus; tum erit merito in tutela optimae matris securis laetisque animis conquiescendum. Ad hanc Rosarii commendationem ex precatione ipsa profectam accedit, ut in eodem insit facilis quidam usus ad summa fidei christianae capita suadenda animis et inculcanda; quae quidem alia est nobilissima commendatio. — Est enim maxime ex fide, quod homo recte certeque gradus facit ad Deum, ejusque unius majestatem immensam, imperium in omnia, summam potentiam, sapientiam, provi­dentiam discit mente et animo revereri: Credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est, et inquirentibus se remunerator sit.2) Quoniam porro aeternus Dei Filius humanitatem suscepit, praeluxitque nobis et adest velut via, veritas, vita, idcirco fides nostra praeterea complectatur necesse est Trinitatis divinarum personarum augustae et Unigenae Patris hominis facti alta mysteria: Haec est vita aeterna. ut cognoscant te. solum Deum verum, et uuem misisti Jesum Christum.3) Permagno quidem beneficio donavit nos Deus, quum fide hac sancta donavit, cujus munere non solum supra humana erigimur, tamquam speculatores effecti et consortes divinae naturae, sed habemus hoc amplius causam praestantis meriti ad praemia caelestia; propterea- que spes nostra alitur et confirmatur, fore aliquando, ut Deum, non jam per adum­bratas rerum imagines, sed aperto in lumine contingat intueri ipsum, ipsoque frui ultimo bono perpetuum. At vero Christianus homo tam variis distinetur vitae curis, tamque evagatur facile ad levia, ut, nisi crebra admonitio succurrat, quae maxima et pernecessaria sunt, oblivione lenta dediscat, ob eamque causam ejus oblanguescat atque etiam intercidat fides. Quae nimis magna ignorantiae pericula, ut a filiis suis Ecclesia prohibeat, nulla sane vigilantiae diligentiaeque praetermittit consilia, neque ) Hebr. II. 17. - 2) Hebr. XI., 6. *) Joann. XVII. 3.

Next

/
Oldalképek
Tartalom