A Győri Püspökség Körlevelei, 1892

Tartalomjegyzék

55 Nr. XII. DECRETUM URBIS ET ORBIS. Ex quo Summus Pontifex Pius IX. beatum Joseph purissimum Deiparae Immaculatae Virginis sponsum atque Christi Domini Salvatoris nostri putativum patrem universae Catholicae Ecclesiae Patronum constituit, antiqua Christifidelium pietas erga ipsum inclytum Patriarcham mirifice aucta est. Haec porro pietas, nova veluti addita flamma, ferventius exarsit, postquam Sanctissimus Dominus noster Leo Papa XIII. per suas encyclicas litteras sub die 15. Augusti anno 1889. datas gloriosi ejusdem Patriarchae dignitatis praestantiam et validissimum apud Deum patrocinium celebravit, atque erga caelestem Patronum devotionem cohortationibus favoribusque inter fideles fovere subinde non destitit. Hinc factum est, ut ad Apostolicam Sedem undique transmissae sint postulationes, quo amplioris in sacra liturgia cultus honores beato Joseph tribuerentur. Jamvero Sanctitas Sua, etsi de his supplicibus votis sibi delatis summo afficeretur gaudio, utpote quae populorum in dies succrescentem devotionem referrent, nihilominus eumdem Sanctum Patriarcham potiori liturgico cultu, qui ordinem im­mutaret jamdiu in Ecclesia sapientissime praestitutum, ditare minime censuit. Verumtamen quum saepe saepius illius Festum 14. Kalendas Aprilis affixum, ob occursum Dominicae Passionis, vel Hebdomadae Majoris ea die recoli nequeat, ac proinde ejus celebratio juxta rubricas aliquando nimium protrahenda sit, ne id in detrimentum vertat singularis illius obsequii, quod suo caelesti Patrono universus Catholicus Orbis una simul exhibet: Sanctitas Sua, ex Sacrorum Rituum Congre­gationis consulto, statuit, ut iis annis, quibus praefatum Festum occurrerit in Domi­nica Passionis, transferatur in Feriam secundam immediate sequentem, et quoties inciderit in Majorem Hebdomadam, reponatur in Feria quarta post Dominicam in Albis, tamquam in sede propria: servato rubricarum praescripto quoad translationem festorum iisdem diebus occurrentium. Hoc autem decretum promulgari atque in rubricis Breviarii ac Missalis Romani adjici praecepit. Die 15. Augusti 1892. C. Card. AI 0 is i -Masel la, S. R. C. Praefectus. L. f S. Pro R. P. D. V i n cent i 0 Nuss i, S. R. C. Secretario Joannes Po n z i, Substitutus. Jaurini, die 24-a Septembris 1892. Nr. 2155. Decretum de translatione festi S. Josephi. D. Aloysius Barbay, Vice-Archi-Diaconus et parochus Eöttevényensis, in Consistorio Capitulari hodie celebrato electus est ad vacantem stationem in Collegio Presbyterorum S. Ladislai. Tali modo in vacantiam venit beneficium, quod idem tenuit, parochiale in Eöttevény, juri patronatus Excellmi Domini Comitis Caroli Khuen-Héderváry, Bani Croatiae, obnoxium. Pro hoc itaque rursum complendo con­cursum publicum usque finem proximi mensis Octobris duraturum praesentibus indico, competituros necessaria habilitate praeditos eo inviando, ut recursus suos praetitulato Patrono inscribendos eousque horsum exhibeant. Jaurini, die 24-a Septembris 1892. Nr. 2156. Concursus pro beneficio parochiali in Eöttevény.

Next

/
Oldalképek
Tartalom