A Győri Püspökség Körlevelei, 1892

Tartalomjegyzék

36 Nr. 1703. Concursus pro praemio fundationis Lacken- bacher. Nr. 1704. Neoordinati Presbyteri Dioecesani. Nr. 1705. Suscepti ad Seminarium Minus. Exc. R. H. Cultus ac pubi. Instit. Ministerium sub 24. Junii a. c. Nr. 26346. concursum publicat pro praemio 945 fl. e fundatione fratrum Lackenbacher ope ver- sionis textus biblici ex hebraico in arabicum obtinendo. Conditiones concursus ad Universitatem Viennensem die 25. Novembris, ad Universitatem Budapestinensem vero 30. Novembris a. c. asservandie aedem sunt, quae praecedentibus annis iden­tidem publicatae sunt. Jaurini, die 11-a Julii 1892. Ordinationibus initio curr. mensis Julii habitis, alumni Dioecesani, abso­lutis studiis theologicis et praemissis praemittendis, die 3-a curr. m. ad Presbyteratum per me promoti sunt sequentes : Bene Paulus, Faludy Alfredus, Góger Andreas,. Guszich Julius, Ivánkovits Julius, Kiss Ladislaus, Klotz Ignatius, Kokas Joannes et Kurcsy Vendelinus. — Jakab Franciscus ob defectum aetatis canonicae hac vice ad Diaconatum solum promotus est. Jaurini, die i i-a Julii 1892. In examine concursuali die i-a curr. m. Julii habito ex juvenibus ad statum clericalem adspirantibus Seminarii Epplis Minoris alumnis adnumerati sunt sequentes. Pro Classe VI. Gy mna sial i : Csonka Antonius e Gymnasio Jaurinensi, — Gyökhegyi Felix, et Rauhofer Josephus e Gymnasio Soproniensi, item Németh Josephus e Gymnasio Sabariensi. Pro Classe V. Gymnasiali: Berényi Antonius, Horváth Joannes, Konetsny Franciscus e Gymnasio Jaurinensi, — Antal Joannes, Hadarics Edmundus, Hanzséros Valentinus, Kerschbaum Carolus e Gymnasio Soproniensi, — Békeffy Stephanus, Perepatits Stephanus e Gymnasio Magyar-Óvárensi, — Borvendég Fran­ciscus e Gymnasio Tataensi, — Horváth Franciscus e Gymnasio Pápaensi, — Hart franciscus, Pájter Stephanus, Rajczy Stephanus, VindisJosephus e Gymnasio Ginsiensi. Jaurini, die n-a Julii 1892. Joannes m. p., Episcopus.

Next

/
Oldalképek
Tartalom