A Győri Püspökség Körlevelei, 1892

Tartalomjegyzék

27 LEO PP. XIII AD PERPETUAM REI MEMORIAM. Consensus mutuus, unde matrimonia justa nascuntur, non verbis dumtaxat, sed aliis quoque signis exterioribus patefieri ac declarari potest. Quamobrem Alexan­der III.,1) Innocentius III.2) et Gregorius IX.,3) decessores Nostri, merito decreve­runt, ut carnalis copula, si sponsalia de futuro certa ac valida praecessissent, cum in judicio, tum extra judicium pro vero conjugio haberetur, nisi impedimentum cano­nicum obstitisset. Et in hac juris praesumptione tantum roboris inesse voluerunt, ut firmum ipsa statueret sanciretque jus, nec probationem contrariam ullam admitteret. Deinde vero matrimonia clandestina, id est non praesente parocho et duobus tribusve testibus inita, quum Concilium Tridentinum4) irrita infectaque esse jussisset, jus illud priscum, ut erat necesse, valere desiit, ubicumque promulgata, vel moribus usuque recepta Tridentina lex. Quibus autem illa locis non viget, in iis semper Apostolicae Sedis judicium fuit, canones, quos indicavimus, ratos atque firmos permansisse. Sed aetatum decursu, ex conscientia et cognitione Christianorum sensim effluxere. Plures enim Episcopi ex iis regionibus, in quibus matrimonia clandestina contra fas quidem inita, sed tamen valida judicantur, haud ita pridem rogati, quid populus ea de re sentire videretur, plane retulerunt, canonicam de conjugiis praesumptis disciplinam passim exolevisse desuetudine atque oblivione deletam; propterea vix aut ne vix qui­dem contingere, ut copula inter sponsos affectu maritali, nec fornicario habeatur, eamque non matrimonii legitimi usum, sed fornicationis peccatum communi hominum opinione existimari; imo vix persuaderi populo posse, sponsalia de futuro per con­junctionem carnalem in matrimonium transire. His igitur rebus et causis, de consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium in rebus fidei Inquisitorum generalium, supra memoratos canones et alias quascumque juris canonici ea de re dispositiones, etiam speciali mentione dignas, per hoc Decretum Nostrum abrogamus et abolemus, et pro abolitis et abro­gatis, ac si nunquam prodiissent, haberi volumus. Simul per has litteras Nostras decernimus ac mandamus, ut deinceps illis in locis, in quibus conjugia clandestina pro validis habentur, a quibusvis judicibus ecclesiasticis, in quorum foro causas ejusmodi matrimoniales agitari et judicari con­tigerit, copula carnalis sponsalibus superveniens non amplius ex juris praesumptione conjugalis contractus censeatur, nec pro legitimo matrimonio agnoscatur seu declare­tur. Hujus tamen auctoritate Decreti induci nolumus necessitatem formae Tridentinac servandae ad matrimonii validitatem, ubi illa forma modo non viget. Datum Romae apud S. Petrum die 15. Februarii 1892. Pontificatus Nostri anno decimo quarto. LEO PP. XIII. Jaurini, die 22-a Junii 1892. Nr. VIL ‘) Cap. Veniens, de Sponsal. — 2) Cap. Tua nos, eodem tit. — 3) Cap. Is qui fidem, eodem tit. — 4) Sess. XXIV, Cap. i. de Reform, matrim. Nr. 1513. Decretum Apostolicum de matrimo­niis clande­stinis.

Next

/
Oldalképek
Tartalom