A Győri Püspökség Körlevelei, 1890

Tartalomjegyzék

49 zott időben és előirt módozatok szerint a vallás- és közoktatásügyi m. kir. ministerium számvevőségéhez küldendők be. 5. Ezen intézkedéssel liivatalbeli elődöm 1884. évi julius hó 11-én 24727. sz. a. kibocsátott szabályrendelete hatályon kivül helyeztetik. Bizton remélem, hogy ezen jelen rendeletemnek a főtiszt. Főhatóság saját hatáskörében teljes nyomatékkai méltóztatik állandó érvényt szerezni, mert csak igy remélhető, hogy a törvény intézkedéseinek pontos megtartása mellett hazánkban a különböző kér. hitvallások között az annyira kivánatos béke lesz fentartható annál is inkább, mert a törvénynek minden oldalról és mindenki által való szigorú megtar­tása mindenkinek egyformán kötelessége és egyaránt áldásává válik. Budapest, 1890. évi február 26-án. Gf. Csáky. Promulgato articulo legis Lili. §. 12 anni 1868. hunc sicut sequitur, ad notitiam Cleri pertuli: „Gravissimam mutationem introduxit lex novellaris circa edu­cationem prolium e mixtis matrimoniis progenitarum. Art. 26. a 1790. § 15. statutum fuit, ut proles ex mixtis matrimoniis susceptae, si pater catholicus fuerit, illius reli­gionem sequi obligentur, si vero mater fuerit catholica, tunc proles masculae patris religionem sequi possint. Art. 3. a 1844. nihil plane circa praecitati articuli disposi­tionem mutavit. Lex novellaris decernit, ut proles e mixtis matrimoniis progenerandae filii quidem patris, et filiae matris religionem sequantur, et quosvis huic dispositioni contrarios contractus quasvis contrarias ordinationes, aut reversales pro invigorosis corem iure declarat.“ Quia vero per novam hanc legem dispositio articuli 26. a. 1790. ipsaque ab a. 1844. vigens apud nos disciplina circa mixta matrimonia essentialem mutationem subiit, mutatio haec S. Sedi significanda ahindeque inviatio petenda peti­taque fuit. Eandem viam tenuimus, quando §. 53. leg. art. XL. anni 1879. poenas sta­bilire placuit in transgressores huius articuli. Communicatum in superioribus novum rescriptum ministeriale novam imponit parochis obligationem, mulcta in non obedien- tes statuta. Ut tuto calle procedere possimus, de hac quoque obligatione, de hoc quoque novo rerum statu, summo Pontifici relationem praestituri sumus, Eiusque man­data expetemus, ad illum enim prout S. Anselmus1 loquitur: „rectissime defertur, ut eius auctoritate corrigatur, quidquid circa catholicam fidem oritur in Ecclesia, et ad quem — testante Concilio Vaticano2 — in omnibus causis ad examen ecclesiasticum spe­ctantibus, potest et debet recurri. Quidquid statuerit Beatissimus Pater, hoc vobiscum et cum populo fideli communicabitur ab omnibus Nobis subin observandum. Nemini ignotum est, ministeriales praementionatos ordines ad omnes politi­cas jurisdictiones transmissos, et harum medio publicatos fuisse ita, ut in occursuris nefors casibus nemo proferre, et in sui excusationem afferre possit, quod illos igno­raverit. Eapropter in consultationibus episcopalibus die 12-ma curr. habitis super modo etiam deliberatum fuit, quem Clerus Curatus tenere interim possit in exarando, expediendoque testimonio super actu, si quem suscepisset, peregissetque Baptismi per se collati et matriculae suae Ecclesiae parochialis illati nempe collati tali infanti, qui De üde Trinit. — 9 De üde Cap. III.

Next

/
Oldalképek
Tartalom